{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 589.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 589.5-8","ref":"589.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"est, quae ab odoribus alterari queat; tubercula autem haec quia spiritu plena & vaporosa, facilè odorum species excipiunt; & quia neruorum naturam redolent, perceptam qualitatem Auerrhois internoscunt. Auerrhoes Medicorum acerrimus impugnator, ut Aristotelem tueatur, Garationes contra Galenum. leni sententiam leuibus machinis subuertere conatur. Si, inquit, processus mammillares odo Ratio 1. ratus essent organa, obstructis naribus eorum quae ore conteruntur, odor perciperetur, quia ab ore & palato ad ea tubercula aeri aditus patet manifestus. Praeterea ciborum qui in ven- Secunda. triculo continentur, odor persentiretur, exspirant enim toto coctionis tempore à ventriculo ad cerebrum vapores. Postremò quae his tuberculis carent animalia, non olfacerent. Quibus ita Tertia. satisfaciendum puto. Etiam si ab ore ad eos processus pateat via, non tamen occlusis naribus odorum fiet perceptio; quia offerri primò debent naribus odores, ibique praeparari. Non fit Defenditur Galenus & itaque sine naribus odorum perceptio; non tamen ob id praecipua odoratus organa dici debent. Auerrhoi satissit. Sic sine albugineo humore non fit visio; eum tamen princeps visionis organum nemo dixeCur occlusis rit. Est & alia ratio, cur occlusis naribus quae ore conteruntur, & quae in ventriculo continaribus quae nentur, non sentiuntur; quia odor ille nimio ventriculi & oris humore perfusus se exerere in ore & ventriculo continon potest, & sensui natiuam speciem imprimere. Est enim odor sicci apud Philosophum 2. nentur, non De anima, vt sapor humidi: sic qui coryza laborant, odorum imagines non suscipiunt. Praesentiuntur à cerebro. terea non sentitur odoratus vapor à ventriculo ad cerebrum delatus; quia nimium familiaris, consociatus & quasi natiuus est redditus: itaque ab eo non fit alteratio. Sic qui alliis saepius vti solent, foedum ipsi eorum odorem non sentiunt. Quae tandem obiicit Auerrhoes, animalia multa sine proceßibus his odores percipere, Galeno non aduersantur: de perfectis enim Eece animalibus loquitur non de imperfectis, quę vt sine ossibus stant, sine pulmonibus viuunt, ita sine naribus & tuberculis mammillaribus respirare & olfacere nihil prohibet. Concludamus ergo tubercula illa duo mammillarum ritu extuberantia praecipua esse odoratus organa, sine naribus tamen & osse illo spongioso odorum perceptionem fieri non posse.","prev":{"citation":"Historia anatomica 589.1-4","label":"589.1 to 589.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 590","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/590","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/590"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}