{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 59","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/59.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Est apud eundem & Medicos omnes pecultaris ossium dolor ὀστόκοπος dictus. Areteus libro secundo de signis & causis diuturnorum morborum, Non dolent inquit) ossa, vel minimum etiam si quis secet, aut collidant; at si quis ab ipsis doleant, nihil est eis ad dolorem citandum potentius. Auenzoar omnia ossa sentire vult, quia rationalem habent animam, & nutriuntur: at ex Aristotele secundo de anima, in rationali inest sensitiuum & vegetatiuum, vt in pentagono, trigonum & tetragonum, aut ergo duae erunt animae in ossibus, aut ipsa sentire necesse est. Sed & nisi sensu tactus praedita essent ossa, maior pars animantis à planta non differret. Natura enim (vt scribit Galenus) cuique viscerum tantum sensus largita est, quantum conueniebat, vt à plantis distinguerentur, essentque animalis particulae. Quin etiam per ossium substantiam arteriae nullae sparguntur, vitalis tamen facultas à corde in ea influit, cur ergo animalis, vitali tenuios, & magis spiritalis, in ossa sine neruis non influet: Ossa itaque sentire putat Auenzoar, sed satis obscurè & confuse, ideo, à veteribus dici insensilia, vt gustus quidam insipidus dicitur: quod si secti & vst: non dolent, vehementior periostei & vicinarum partium dolor minorem illum obscurat. Verum haec omnia leuioris momenti sunt, quàm vt communem & in scholis receptam de ossium sensu opinionem labefactare queant. Hippocratis locus ita explicandus, dolorem ex carte subsequi, non in osse, sed vicinis partibus, & ossa quae cruri iunguntur dolere per membranas. Sic dolor ille ὀστόκοπος dictus, non proprie ossium est, sed membranarum, ita enim de eo Galenus secundo de locis affectis. Quod membranarum, quae ossibus adiacent, dolores & profundi sint, & ossium ipsorum velut dolentium inducant imaginem, haudquaquam mirandum est; nam ij à quamplurimis ostocopi, id est, ossium labores nominantur, & magna ex parte ab exercitationibus contingere solent. Auenzoaris rationes nihil concludunt: vnica est, fateor, in homine anima, sed ea variis instructa facultatibus organorum diuersitatem postulat. Naturam animalitatis in sensu consistere volumus & sensi solo à plantis differre animal, non tamen ob id ossa actu sentire putamus, quia per eorum substantiam sensilia organa, nerui scilicet non disseminantur; ab illis tamen sentiendi potentiam non excludimus, vt volunt quidam, ob duritiem & siccitatem: nam dentes reliquis ossibus duriores sensu tactus praediti sunt, quia in eorum cauitatem nerui conspicui feruntur. Plura de his capite de dentibus. An ossa omnia medullam habeant, & an medulla ossium sit alimentum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 58-3","label":"QVAESTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/58-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/58-3"},"next":{"citation":"Historia anatomica 59-2","label":"QVAESTIO IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/59-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}