{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 597","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 597","ref":"597","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/597","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/597.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"CAPVT V. VSCVLVS itaque princeps manus est pars, cui primo & per se debetur apprehensio. Cùm autem musculi partes praecipuae duae sint, caro & tendo, tendines multos & paucam carnem digitis apposuit Natura, quia leuem simul & tenuem esse extremam manum oportebat, non grauem & crassam. Tendines autem hi ab exortu ad insertionem vsque rotundi sunt ad δυσπάθειαν, sed dum inseruntur latiores fiunt ad faciliorem motum. Quia verò digitorum plures erant motus, recti flexio scilicet & extensio, & obliqui, dum adducuntur & abducuntur, tendines externa internaque parte & ad latera sunt locati. Quot autem sint manus musculi, quis eorum ortus, insertio, structura, docuimus libro quinto in musculorum historia. Nerui plures ex quarto quinto brachij coniugio in musculos digitorum & cutem sparguntur, qui sentiendi & mouendi facultatem impertiuntur. Ossa manus, alia sunt carpi, eaque octo, alia metacarpij, eaque quatuor, quae stricta & immobili articulatione connectuntur; alia digitorum, quae per diarthrosin articulantur; moueri enim debuerunt digiti vt figuras omnes apprehenderent. Sunt autem tria tantùm digitorum ossa, non plura, nec pauciora; plura namque perfectam extensionem laederent, pauciora tam diuersas particulares figuras non admitterent. Haec omnia ad motus facilitatem per ginglymon connectuntur. Iuuat autem varietatem motuum & cartilago extrema circundans, & pinguis oleosusque humor muci instar articulos obliniens. Quia verò dum artus hos, animal quocunque vult inflectit, ne distraherentur & ex sedibus suis exciderent, Natura vinculis ea colligauit, & ossicula sesamini seminis figuram exprimentia apposuit. Nam quae internis manus articulis insunt ossicula, hos intrò luxari prohibent dum manum vehementiùs extendimus, quę verò externis manus articulis sunt locata, ne in flexione extrema foras luxentur impediunt. Ossium porrò manus historiam repete ex libro nostro de ossibus; nam singula hîc transcribere hominis esset otio abutentis. Ossa ergo perfectiorem reddunt actionem. Si enim sine ossibus essent digiti, solae ille actiones ederentur, in quibus circulo eos plicari oportet. Vngues etiam melioris vsus gratiâ constructi sunt; dura namque & exigua corpuscula facilè effugerent, nisi digitorum extremis durum quod dam corpus carnes firmans & stabiliens apponeretur. Venae, arterię, cutis adepsque actionem conseruant. Dissimilares manus partes explicantur de carpo & metarcarpio. CAP. VI. EXTREMAmanus tres habet partes dissimilares, carpum, metacarpum & digitos. Carpus Graecis κερκίς, Latinis brachiale, rasseta Barbaris, roseta aliis, quia eam partem rosis ac variis floriQbus exornare solebant, octo constat ossibus duplici ordine distinctis, quę propriis carent nominibus. Μετακαρπιον, ἄνδηρον, & à constructionis forma cum pectore στῆτος, pectus, κτένιον, Auicennę pecten manus, postbrachiale, Celso palma, diuiditur in partem inFfff Caro digitoriam cur pauca. Nerui digitorum. Ossa manus. Digitorum ossa cur tria tantum. Vincula. Oßiculorum sesamoideon vsus. Vngues melioris gratiam constructi. Carpus quid. Metacarpus, Palma manus Vola. Monticuli manus. Lineae manus. Linea vitae. Linea naturalis. Linea Veneris. Manus duae sunt. Ambidextri Digitorum partes.","prev":{"citation":"Historia anatomica 596","label":"FINIS LIBRI VNDECIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/596","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/596"},"next":{"citation":"Historia anatomica 598","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/598"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}