{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 68.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 68.1-4","ref":"68.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Sinis amplissimi. spendatur, vt cerebro eiusque ventriculis amplior relinquatur capacitas; nisi enim suturarum ope cranio alligaretur membrana dura, saepe comprimerentur, arctarentur, grauarentur interiores sinus. Hunc autem primarium esse suturarum vsum, inde colligo, quod duae sint transuersae, & recta vnica per medium excurrens, quia capitis longitudo latitudinem excedit; sed & validius per suturam lambdoidem quàm coronalem alligatur membrana, quia cum moueatur antrorsum caput, ne vacillaret cerebrum, debuit posteriore parte firmius alligari. Alter suturarum vsus est ad liberam fuliginum transpirationem: qua expurgatione indigebat cerebrum & per se, substantiam enim habuit medullosam, temperiem frigidam humidamque; vnde μητρόπολις τοῦ ψυχροῦ dicitur; & ex euentu ratione situs, sedet enim in editissimo, velut operculum quoddam ebullienti vasi superpositum, & cucurbitulae magnae figulam refert. Vnde fit vt quibus calua est ἄρράφος, hi cephalea miserrime torqueantur; & admirandus Hippocrates, lib. de locis in homine, eos capite saniores esse scribit, qui plures suturas habent. Secundarij suturarum vsus varij sunt. Primus ad vasorum, quae cranium & periosteon irrigant, exitum. Secundus vt dura meninx fibras extrorsum mittat, ad pericranij exortum. Tertius ad δυσπάθειαν, ne vnius ossis fractura alteri communicetur. Qua ratione motus Fallopius existimauit, quintam fracturę speciem, quam Hippocrates vocat calamitatem, recentiores ἀπήχημα, in qua os altera parte finditur quàm percussum fuerit, non dari. Quartus, vt medicamentorum externorum vis altius penetret; propterea iubet Galenus, vt topica suturarum regioni admoueantur. Agnouit Aristoteles alium sucurarum vsum, vt caluae capacitas reddatur amplior. Peculiaris ossium cranij descriptio: ac primum de ossibus frontis. CAP. IX. RANII ossa octo sunt, os frontis, ossa sincipitis duo, ossa temporum duo, os occipitis vnum, sphenoides & ethmoides. Os frontis, μέτωπον dicitur à Graecis, Barbari coronale vocant, puppis os & inuerecundum; est enim Aristoteli frons pudoris indicium, vnde frontem perfricuisse dicuntur τὸ μέτωπον τρίψαι, qui verecundiam abiecerunt & impudentes sunt. Hoc os caluarię anteriorem & faciei superiorem partem constituit; sępius vnicum est, quibusdam geminum visitur, quibus scilicet sagittalis sutura ad intercilium & radicem narium pertingit.","prev":{"citation":"Historia anatomica 68","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68"},"next":{"citation":"Historia anatomica 68.5-6","label":"68.5 to 68.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/68.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}