{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 70.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 70.1-4","ref":"70.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"promontoriis exasperata λιθοειδὴς vocatur, os petrosum & lapidosum, vnde ob eam substantiae varietatem & processuum multitudinem, totum hoc os quidam appellarunt πολυειδὴ. Hippocrates debilissimum esse voluit. τῶν δὲ ἄλλων (inquit, τὸ κατὰ τὸς κροτάφους ἀσθενέστατον σον id est, inter ossa caetera, illud quod ad tempora pertinet est debilissimum. Imbecillitatis autem quatuor causas agnoscit. Symphysim, quae fit per musculos temporales, quorum tanta est dignitas, vt alterati, vel distenti caron & conuulsionem excitent; arthrodiam cum maxilla inferiore; meatum auditorium, qui facit vt os minus solidum sit, & vasa illa insignia per tempora excurrentia, quae faciunt vt earum partium vulnera sint lethalia. Adeo vt debilissima sint haec ossa non tam συστάσει, id est, consistentia propria, quia durissima & crassissima, quàm ratione τῶν ἐχομένων, id est, adiacentium. In hisce ossibus processus tres insignes, cauitates duae commemorabiles, & foramina quaedam obseruantur. Processuum primus crassiorque quia vaccini vberis papillam refert, μασοειδὴς, id est, mammillaris nomen sortitur. Alter tenuior à columnae rectitudine στυλοειδὴς, à calami scriptorij figura, γρωφιοειδὴς, ab acus effigie βελονοειδὴς, à calcaris similitudine πλῆκτρον dicitur. Tertius portionem constituit Zygomatis. Primus, musculorum caput flectentium insertioni dicatus est. Est autem intus cauernosus & nonnihil cauus, tum ad laeuitatem, tum ad audiendi commoditatem. Alter musculorum insertioni inseruit; nam & linguae, & inferioris maxillae, & hyoidis ossis quamplures musculi ab eo processu enascuntur. In nuper natis cartilagineus est, non osseus, & appendicula est. Tertius in Zygomatis historia describetur. Cauitatum altera externa est, in quam maxillae inferioris caput inseritur, altera interna, quae πόρον ἀκουστικὸν, id est, meatum auditorium constituit. Foramina autem duo sunt, alterum carotidi arteriae ingressum, alterum neruo quintae coniugationis exitum praebet. CAP. XII. De ossiculis tribus in temporum cauitate contentis. SNTERNA illa temporum cauitas in media ferè ossis petrosi sede insculpta, tam eleganti artificio constructa est, vt omnem admirationis captum excedat. eius historiam suo loco accuratè delineabimus: hîc ea tantum quae ad osteologiam spectant descriἀγαθημ bere institui. Cauitas ergo hęc, verum auditus organum, quatuor quasi cameris & meatibus discernitur. Primus foris obuius semperque patens, tortuosus est, rotundus, angustus, & obliquè sursum fertur. in huius extremo septum adest non osseum, non carneum, sed membranosum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 69","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/69"},"next":{"citation":"Historia anatomica 70.5-6","label":"70.5 to 70.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}