{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 71","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/71.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Errant autem qui ossicula ita moueri putant, vt inuicem percussa strepitum edant. Nam internus ille sonus externum confunderet, & qui in magnis articulationibus vehementes eduntur nio tus, sine strepitu fiunt. Est ergo horum ossiculorum vsus, vt species soni excipiatur, permeet ad interiora, & excrementis aurium pateat via; stapes enim superiorem fenestram claudens, ab incude mouetur, incus à malleo, malleus à membrana aëris externi appulsu percussa; ex eo motu contingit aperiri fenestram, vnde & species soni in neruum, à quo in sensum communem tanquam censorem traijcitur, & excrementa per canaliculum cartilagineum repurgantur: debuit autem ab osse soliTertia cauido claudi fenestra, quia delatus in mollem substantiam aër delitesceret. Tertia setas. quitur cauitas, quam labyrinthum vocant, quod multis quasi cuniculis & conclauibus furtim agatur. Horum amfractuum hunc vsum agnoscimus, vt sonus per anQuarta cauigusta transiens loca, acutior fiat nec dissipetur. Postrema cauitas Fallopio cochlea tas. dicitur, quod testę cochleae similis sit; sunt qui foramen coecum vocitent. Reliqua in auris historia fusiùs explicabuntur. CAP. XIII. De osse occipitis. Occipitis oßis ETVM capitis os, occipitis, prorae & memoriae os dicitur, Graenomina. ci ἵνίον vocant, διὰ τὸ ἐνῶδες καὶ νευρῶδες εἶναι, quòd fibrosum sit & neruosum, multi enim ad occiput feruntur tendines, neruorum etiam exortus omnis est ab occipitio, Hippocrati libro de ossium Situs. Mnatura. Situm est parte postrema caluariae, totamque posticam & Multiplex est infernam ferè partem constituit. vnicum est in adultis, iunioribus multiplex: piteris. nunc enim partibus quinque, vt quibus sagittalis sutura per medium excurrit, nunc quatuor tantum componitur. pars superior maxima est, duae minores, foramen efformant amplissimum. Quarta ad sphenoidem vsque extenditur, additamentum Figura inaevocant occipitis. Huius ossis figura inaequalis est ad rhomboidem accedens proxi qualis. mè; quinque enim habet latera, aut circulares duas lineas, quae in acutum termi Circunscriptis nantur. Circunscribitur omni ferè ex parte triquetra sutura; inferiore verò com muni illa linea à sphenoide disterminatur. Est hoc Aristoteli omnium debilissimum; Omnium est Hippocrati verius scribenti omnium validissimum, quia & crassissimum, & carne validissimum. copiosa tectum. Itaque licet cerebrum posticum sit siccius, tamen propter multas ad occiput carnes, quae capillo alimentum suggerunt, hac parte nunquam, aut salCur validissitem raro caluescimus. Debuit autem esse validissimum, quia quartus sinus omnium mum esse debuit. nobilissimus in postrema capitis parte est situs, & medulla spinalis cerebri vicaria, omnesque in vniuersum nerui, ab ea parte, tanquam vnico fonte, scaturiunt. Quin etiam occipitis ictus casusque neque manibus propulsari, neque oculis praecaueri Non omni ex possunt; ergo crassities valli instar & propugnaculi opponitur. Non est haec cras parte aequalisities omni ex parte similis: posterior enim pars carne denudata crassissima est, pręter craßum est. sertim qua parte duo crassioris membranae sinus sanguinem & vitalem spiritum vehentes feruntur; quae verò carnosa est, solida quidem densaque apparet, sed multo priore tenuior est: auget autem occipitis robur, oblongum & instar lineae Foramina hutiis ubi","prev":{"citation":"Historia anatomica 70.5-6","label":"70.5 to 70.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/70.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 72","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/72"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}