{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 77.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 77.1-4","ref":"77.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/77.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/77.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/77.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Haec sola specierum sit receptione; vt ergo eminùs & commodiùs fieret visio, visionis organa editissimum postulabant locum vt essent velut exploratores interdiu noctuque excubantes; vt autem sensilium imagines celeriùs reciperentur, molli neruo opus erat, nerui mollities cerebri viciniam postulabat, qui enim Ob actionem à cerebro distant nerui, sunt duriores. Debuit ergo in capite cerebrum locari propter oculorum oculorum deactionem, sed & ad oculorum tutelam capitis structura fuit necessaria. Vt enim tutiores essent buit cerebrum in capite looculi, & spirituum minor fieret dissipatio, in antrum quoddam, velut sinuosam vallem, reconcari. diti, & ossibus vndique quasi sepimentis obuallati fuere. Vesalius (quod mirum) non dissentit Ad oculorum tutelam caput hac in re à Galeno. (plumbus solius cerebri gratia cranium constructum putat, non enim tot necessarium. sinubus excauatum, tot apopnysibus protuberans, tot saturis & foraminibus peruium est ocuColumbi apinio. lorum gratia, sed vt cerebri domicilium sit ac propugnaculum. Ego cranium in perfectis aniOpinio nostra malibus solius cerebri gratia primariò constructum existimo; à cerebro enim cranium figurari iam demonstratum est, sed situm editißimum occupasse, primùm propter oculos, deinde ad reliquorum sensuum commoditatem, cum Galeno statuo. Potuisset enim & in imo ventre, & in thorace animales spiritus gignere, phantasmata speculari, ratiocinari, memorari cerebrum, quia actiones hae manant à temperie, vbi ergo illa temperies, ibi & actiones: at eminùs videre & multa intueri non poterat, nisi supremum occupasset locum. De sphenoidis foraminibus: defenditur Calenus, & ab aliis plerisque calumniis vindicatur. QVAESTIO XI. CRIBIT Galenus nono de vsu partium, in apophyseon clinoideon parte profundiore, exigua esse foramina, per quae in duos specus maximos his foraminibus subiectos, & inde in palatum stillat tenuis pituita. Vesalius & Vesalius & Columbus foramina haec pernegant, voluntque totum hoc os ea parte contiColunibus Galenum arnuum esse, laeue, solidum & craßißimum, alias ergo expurgationis vias agnoguunt. scunt. Ego in resiccatis saevè exigua illa foramina obseruaui, in recenti cadauere nunquam, Defenditur Galenus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 76-2","label":"QVAESTIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/76-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/76-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 77.5-8","label":"77.5 to 77.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/77.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/77.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}