{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 86.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 86.1-4","ref":"86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"quàm in caeteris ossibus, quia & vasa sunt magis conspicua, & sinus adsunt medullosi. In femoris cauitate, medulla quidem apparet, sed venae conspicuae non sunt: in lumborum vertebris venae conspicuae sunt, sed nulla in osse est cauitas, nisi interna sacram medullam continens, ad cuius nutritionem exigua illa foramina constructa videntur Maxillae ergo ad nouam dentium generationem sunt aptiores, quàm caetera ossa, tum quia illis, vt & caeteris ossibus, vis inest ossifica, tum quia vberiùs affluit alimentum: sic puerulorum ossa omnia concreto caseo aut butyro similia, coalescere, & denuò generari voluit Galenus, ob materiae dispositionem. Primi ergo dentes à semine fiunt, & à foetus alimento in vtero nutriuntur, augenturque; at nutritio, accretioque saepè apud Medicos generationis species sunt, ideo ab eo alimento dentes generari voluit Hippocrates. Altera dentium generatio fit à lacte, quod secundum est alimentum. Tertia à solidioribus alimentis. Sunt qui existiment dentium radicem à semine generari, partem autem quae erumpit, quam additamentum esse credunt, ab alimento genarum. Itaque radicem semel auulsam nunquam generari, epiphysin autem solam cadere & regenerari. Sed figmenta sunt haec & merae nugae. Totus enim dens sibi est continuus, & licet appareat linea quaedam, ea externa tantum est & superficiaria, à genarum & cauitatum lateribus insculpta; caeterum obseruatione dignum est, omnia ferè ossa à primo ortu esse cartilaginea, exceptis dentibus qui immediatè ex mucore resiccato, induratoque ossei euadunt. Cur autem cum caeterae omnes partes statos habeant & definitos accretionis terminos, soli dentes ad extremum senium crescant, & euulsi renascantur, causam duplicem agnoscimus, finalem & materialem. Debuerunt accrescere dentes, quia mutuo attritu dum cibos mandunt, attenuantur. Materia verò accretioni & nouae generationi sufficiens, semper praestò est, eam autem vtraque maxilla medullosa, & venulis conspersa suppeditat. Priusquam verò hinc reuellamur, problema hoc dissoluendum: Cur dentes erosi non curantur, scißi non vniuntur, fracti callo non obducuntur, vt caetera ossa, crescunt tamen & renascuntur. An quia nudi sunt dentes, & aëri expositi; itaque ab ambientis frigore impeditur calli generatio; an quia nullus à dentium calore exiguo humor exprimi potest ob duritiem & soliditatem? an quia callus non tam ab oßis quam vicinarum partium excremento generatur? at nudi sunt dentes, nihil ergo vicinae partes suppeditant. Andentes sint ossa. QVAESTIO XIIII. ENTES in numerum ossium adscribendos esse, praeter summi Hippocratis & Galeni authoritatem, eorum temperies siccissima & frigidissima soliditas, durities, laeuor, candorque manifestè persuadent.","prev":{"citation":"Historia anatomica 86","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86"},"next":{"citation":"Historia anatomica 86.5-6","label":"86.5 to 86.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/86.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}