{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 87-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 87-2","ref":"87-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/87-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/87-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/87-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"CAP. XXIII. ESICCATI cadaueris truncus τριμερὴς est, id est, tripartitò Spina quia. & à nobis diuiditur, in spinam, thoracem & os innominatum. Spinae nomine totum id complectimur quod à prima ceruicis vertebra ad coccygem vsque extenditur. Haec Graecis ῥάχις συνεκNamina. δοχικῶς dicitur, quod posterior eius pars sit ἀκανθοειδὴς, id M est, acuta & spinosa, νώτος etiam appellatur, & eius medulla voτιαῖος, à maiore eius parte quae dorsum constituit. Spina haec medullae domicilium Spinae digni& propugnaculum est, vt caluaria cerebri. Cum enim eadem ferè sit medullae tas. quae cerebri dignitas (neruorum quippè omnium, si paria 7. exceperis, origo est, vnde cerebri πεφυκὸς & vicaria dicitur) non minus de illius conseruatione solicita fuit natura quàm de cerebro ipso. Vt ergo cerebrum caluarię ossibus tanquam galea est circunseptum, ita spinalis medulla vertebris vndique quasi sepimentis obuallatur. Id autem vt commodiùs praestaret natura, spinam totam primum excauauit, dein processibus multis tum acutis, tum transuersis quasi monticulis exSpina cur caasperauit; ac cauitatem quidem amplissimam medullae continendae gratia coniid. struxit, qua ratione spina tota σύρυγξ, ἱερὰ, id est, sacra fistula à quibusdam, ab HeCur processus rophilo σωλὴν id est canalis dicitur; processus verò hinc inde extuberantes eam ab habuit. Cur pluribus irruentibus extrinsecus iniuriis tutantur. Ossea ergo spina est, non vnico tamen constet oßibus osse, sed pluribus coagmentata compactaque, tum ad motuum varietatem, quia spina. moueri debet animal antrorsum retrorsumque, tum ad δυσπάθειαν, vnius enim vertebrae luxatio Hippocrati periculosior censetur quàm plurium, quia in acutum penè angulum medullam cogit, vnde eam vel frangi, vel comprimi necesse est. Ossa haec spinam constituentia σπόνδυλοι vocantur, à similitudine quam habent Hosted by Google Cur vertebrae dicantur. Spinae figura elegans. Spinae partes quatuor. Articulatio vertebrarum duplex. Symphysis vertebrarum. Quid habeant cumine amnes vertebrae. Primum. Secundo. Tertiò, Quartò.","prev":{"citation":"Historia anatomica 87","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/87"},"next":{"citation":"Historia anatomica 88.1-4","label":"88.1 to 88.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/88.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}