{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 89.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 89.1-4","ref":"89.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"CAP. XXIIII. OLLI totius vsum & mirabilem structuram hîc describere non est huius loci, ea tantum quae ad osteologiam spectant inquirere decreuimus. Ceruicis itaque ceu colli (θρα χηλον ἡ αὐχένα voces nihil interest) vertebrę septem sunt, quae pręter ea cuncta à nobis deQuid habeant peculiare cerscripta, hoc habent peculiare, quod bifidae sunt earum omnium uicis vertebrae. apophyses transuersae, ad musculorum exortum & neruorum, qui ad diaphragma & brachium disseminantur, tutelam. Sunt etiam eaedem apophyses perforatae, vt viam dent venis & arteriis ceruicalibus in cerebrum ascendentibus. Quin etiam vertebrarum ceruicis spina omnis bifida est, ad musculorum exortum & insertionem. Priores autem duae vertebrae, proprium aliquid & peculiare habent. Prima nonnullis ἄτλας dicitur, quòd Atlantis & baiuli cuiusdam instar, Quid prima totum caput sustentet, ab aliis ἐπιστροφεὺς, à vertendo. Haec spinam nullam habet vertebra habeat peculiare. ne, dum extenditur caput, parui duo musculi à secunda vertebra pronati laedantur. Excipit & nullo modo excipitur. Corpus habet praetenue & latissimum, intus cauum, vt dentem excipiat, foris gibbum & protuberans. Secunda vertebra peculiarem habet apophysin eamque acutam, quę ὁδοὺς, seu dens à dentis similitudine, aut ὀδοντοειδης, ab aliis πυρενοειδὴς ἀπόφυσις, à nuclei figura, appellatur. Hippocrates totam vertebram συνεκδοχ κῶς ab eo processu ὀδόντα, id est, dentem, appellare solet, vultque à dentis luxatione anginam saepè fieri insanabilem secundo epidem. In duabus his vertebris multa occurrunt admiratione digna. Nam & dissimilis earum est articulatio, & symphysis, quę per propria ligamenta sit, multo validior. Inferiores omnes spondyli sibi inuicem articulantur & corpore suo & obliquis processibus; at superiores duae vertebrae nusquam corpore suo commitArticulatis tuntur, vel sibi vel capiti, sed prima suis cauitatibus coronas occipitis excipit, & seduarum primarum vercundae dentem transmittit: secunda condylo duplici primae qualitates glenoides tebrarum disexcipit. Symphysis verò per ligamenta fit validissima, eorum alterum maximum similis. Symphysis & latissimum vniuersum articulum in orbem amplectitur, alterum à dentis suduarum verperficie aspera & acuta enatum dentem alligat occipiti. Tertium transuersum & tebrarum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 89","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89"},"next":{"citation":"Historia anatomica 89.5-6","label":"89.5 to 89.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}