{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 96","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/96.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"noides est, quia tamen cartilagine labra eius cauitatis coronante, sed lubricata augetur, vt profunda appareat, ὠμοκότυλιν dicunt. Postremò appendices quinque sunt, tres ad latus internum iuxta spinae ductum, duae ligamenta suppeditant, quibus humerus cauitati & clauicula acromio alligatur: est & sinus in summo latere scapulae, per quod neruus, vena & arteria feruntur. De ossibus ilium, ischij & pubis. CAP. XXXI. OSTREMAM trunci partem constituit os, quod Oribasius νώνυμον vocat; sunt tamen qui à maiore parte ilium appellent, Rufus ἰσχίον, id est, os coxae, nuncupat. Vnicum apparet vtrinque sacro ossi commissum; in iunioribus verò triplici linea distinctum cernitur, proptereaque tres eius partes statui solent. Prima omnium latissima & superior, quae cum osse sacro committitur, ος λαγόνων, id est ilium, dicitur, quod ileon intestinum contineat. In hoc osse pars gibba & caua obseruatur, nec non apophysis summa, spina appellata. Est etiam costa quasi pars quędam eminentior & curua, vbi id os est crassissimum. Secunda ossis innominati pars ὀστον ἥ θῆς os pubis & pectinis vocatur; connectitur cum altero per synchondrosin ita validè, vt ea in partu disiungi sit difficile. Ossa hęc in mulieribus ampliora & capaciora sunt, quàm in viris; habent autem foramen amplissimum ostij instar, laeuitatis gratia factum, quod musculi duo, obturatores dicti, implent. Tertia innominati ossis pars ἰσχίον nominatur, seu os coxendicis, in quo cauitas profunda κοτύλην, vocant seu acetabulum, conspicitur, femoris capiti excipiendo dicatum; processus item adest cartilagineus, quo femoris caput comprehenditur, supercilium dicunt. Tria haec ossa constituunt velut basin, qua immota totum corpus mouetur; sed & peluim efformant cum osse sacro, quae vesicam, vterum, & intestina continet; addunt quidam eorum anteriori parti tanquam scopulo penem inniti, ne quicquam, dum in vteri ceruicem intromittitur, cedat. Tertia σκελετοῦ pars, quae artus complectitur, ac primùm de humero.","prev":{"citation":"Historia anatomica 95.5-6","label":"95.5 to 95.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/95.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/95.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 96-2","label":"CAP. XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/96-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/96-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}