{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 98","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/98.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":442,"text":"Sunt ossa haec duplici ordine distineca, v manus expeditè moueri possit; posterior quidem radio & cubito articulatus, qua tuor ossibus constat, quorum tria externa ita simul iuncta, vt vnum esse videantur, radij cauitati & vinae interiectu cartilaginis iunguntur, quartum omnium minimum & interius sub minimo digito est positum. Anterior ordo totidem constat ossibus, quae quatuor postbrachialis ossibus adnectuntur. Altera manus parμετακαρπιον dicitur, aliis προκάρπιον, ἄνδηρον & στῆθος, Latinè postbrachiale palma: quatuor tantum ossibus constat, oblongis & gracilibus, quae inferiore par te cum carpo per dubiam articulationem, superiore cum digitis per ginglymor connectuntur. Habent singula ossa superna & inferna parte epiphyses; hae in extremis partibus sese tangunt, vt vlna & radius, in mediis vero dehiscunt, vt musculis interosseis dictis suus relinquatur locus. Sunt ossa haec intus sima, foris gibba cauitatem etiam habent medulla plenam. Tertiam manus partem constituunt di giti, qui ossibus quindecim constant, triplici ordine dispositis. Eorum seriem totam Graeci φαλαγγας, id est, acies & agmina vocarunt, quia eo ordine sunt disposita vt veluti in acie stare videantur, σκυτωλίδες etiam dicuntur Rufo, à σκυταλου, ic est virgae forma. Articulantur omnia per ginglymon, & eorum tubercula κόνδυλοι, id est nodi, vocantur. Fuit porrò ad motuum varietatem & facilitatem hic numerus necessarius, quia manus organum erat δόσεως καὶ λή ψεως, quo damus pariter & accipimus. Sunt digitorum ossa extrinsecus gibba, intus sima & velut plana, tum quia interna parte apprehendimus, tum quia plures ad internam quàm externam partem feruntur tendines. Caeterum licet horum ossium non eadem si magnitudo, aequalia tamen conspiciuntur, cum mutuam ad sphaericum corpus apprehendendum operam conferunt. Reliqua quae ad ossium manus figuram, situm, numerum crassitiem spectant, fusiùs persequemur, dum mirabilem totius manus organi nobilissimi historiam describemus. Ea igitur inde repetat studiosus lector. De pedis ossibus, ac primùm de osse femoris. CAP. XXXV. greEs sicut & manus in tres partes diuiditur, in femur, tibiam & extremum pedem. Femur Graecis μηρὸς καὶ τὸ μηρὸν omnium huEN mani corporis ossium longissimum & maximum, figuram habet rotundam & rectam, sed non ex quisitè, nam anticae & externae eius partes gibbae sunt, posticae & internae simae, ad cursum, ambulationem & firmam stationem. In eo haec obseruanda sunt, pars superior, inferior, anterior, posterior, interior, exterior. Superior per enarthrosin cum ischio, inferior per ginglymon cum tibia articulatur. In superiore tres adsunt apophyses, caput scilicet femoris, & trochanteres duo. Caput omnium quae in corpore sunt maximum, Hippocrati κατʼ ἐξοχὴν ἄρθρον, articulus dicitur. Caput hoc rotundum ab epiphysi totum efformatur, & in profundam ischij cauitatem inseritur, cui etiam tereti & validissimo vinculo alligatur, propterea in medio sinuatum apparet. Trochanteres duo (ἀπὸ τοῦ τροχάζειν sic dicti, quòd femoris motus, cursusque per musculos his apophysibus insertos perficiantur) ex inferiore ceruicis parte velut nodi educuntur. Eorum alter externus est μέγας τροχαντὴς, magnus rotator & γλουτὸς dicitur, vel à natium similitudine, vel quod natium musculi ibi inserantur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 97-2","label":"CAP. XXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/97-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/97-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 99.1-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/99.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}