{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monocerote seu unicornu 125","citation":"Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/125.md","author":{"name":"Andrea Bacci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci"},"work":{"title":"De monocerote seu unicornu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Propterea obseruatione dignum est, vniuersum postrum discursum in posterum de hoc vero & proprio Vnicornu, minime verò de alijs, intelligi debere. Verum hic aliquis mihi obijciat, cur Equus & Asinus Dubitatio Indicus, de quibus supra dictum est, ex veri Vnicornu numero excludantur; cum tamen non solum Philostratus, sed etiam Aelianus, scriptor tam acuratus easdem virtutes his attribuant, quas vero Vnicornu ascribunt, affirmantes, horum animalium cornuvenenorum vim frangere & alia mala insanabilia curare, ex quibus Indiae prin cipes, artificiosissima curent fieri pocula, vnde bibant? Huic obiectioni Z R. ponio prima. modis responderi potest. Ponamus è Vit nim sub comuni vocabulo Vnicornu plurima genera animalium comprehendi, prout dictum fuit, minimè tamen necessarium est, omnia eadem excellentia prędita esse, imò ex his vnum erit verum Vnicornu, reliqua erunt falsa, quibus licet ab ignaris, veletiam ipsis mercatoribus, eędem virtutes ascribantur, quę vero Vniu cornu attribuuntur (quemadmodum infinitis reb. naturalibus in medicina accidit & quibusdam fragmentis, quę pro vero Vnicornu monstrantur & propterea in magno pretio habentur, euenit) plu rimùm tamen à vero Vnicornu, distant, vt suo loco clarius explicabitur. Succedit huic alia responsio egregia. Non enim absurdum est statuere, omnes has species Vnicornu de quibus diximus, esse vnam solam: Aelianum tamen ex relatione aliorum scribentem, diuerso modo informatum fuisse à quorum vno sub forma Equi, ab alio sub specie Asini aut Cerui descriRasponsio ptum fuerit. Nomina enim, illaque praesecunda.","prev":{"citation":"De monocerote seu unicornu 124","label":"DAPARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/124"},"next":{"citation":"De monocerote seu unicornu 128","label":"DAPARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/128"},"credit":{"text":"Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}