{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monocerote seu unicornu 5","citation":"Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/5.md","author":{"name":"Andrea Bacci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci"},"work":{"title":"De monocerote seu unicornu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Illustrissime princeps, mihi occurrit, quam naturalium rerum studiosissimam esse video. Quod praeclara aliquot opera testantur, quae sub T. C. imperio, effectum nobilem habuerunt. Quid enim salutarius, quidque humano generi vtilius in hisce regionibus, inuentum fuit, BALNEI Sistis BOLLENSIBVS, sub C. T. auspicijs, solenniter & magnificè extructis, quorum admirabilem efficaciam, insignis hominum multitudo, varijs & difficilimis in casibus, intra biennium iam experta est, nec quisquam saitis pro dignitate commendare potest. Qua in re plerosque maximos principes, vincere & ssuperare T. C. videtur qui peregrina & extranea, eo vsu inquirunt, vt sibi solis reseruent, aut summis tantùm Principibus, regij doni loco mittant, tantùm abest, vt omnibus communicent: Quanquam nec hi, sua PRAEFATIO. quoque laude defraudandi sunt, eo dum naturalium rerum studiosis, clementer & gratiosè, illorum conspiciendorum, copiam faciunt. In quorum numerum pręcipuè reponendus Serenissimus FERDINANDVS MEDICES, verè magnus Hetruriae Dux cuius thesaurum infiniti valoris, varijs exoticis rebus refertum, secunda vice, non sine magna admiratione contemplatus fui. Id quod mihi alibi quoque locorum multoties contigit, de quibus puto satius esse tacere, quam me ambitiosè iactare. Cum igitur Illustrissime Princeps, naturalium quoque rerum, abditarum praesertim, & quae vulgo obuia non sunt, desyderio non vulgari T. C.","prev":{"citation":"De monocerote seu unicornu 4-2","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/4-2"},"next":{"citation":"De monocerote seu unicornu 6","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/6"},"credit":{"text":"Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}