{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 201","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/201.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Apud Theophrastum & Dioscoridem duo tantum genera traduntur: appellat Theophrastus alterum quidem Sicyon, alterum vero Sicyan: vterque vertitur à Theodoro Cucumis, quamuis aliquando distinctionis gratia Sicyos Pepo, & Cucumer vocetur, Sycia autem Cucumis; vtrique communia haec tribuit Theophrastus: florem in postremo fructus eo crescente diu infixum gerunt: radix inest breuis. priuatim autem de Sicyo inquit; seritur cum Cucurbita mense Martio; erumpit circa diem quintum aut sextum vel septimum: seminis aetas recentior maturius prouenit, celerius praemaceratum. Megarenses dulciores & molliores reddunt puluerem surculo excitantes, cum venti anniuersarij perflant, sinerigatione: semen lacte pręmaceratum saporis differentiam facit: fructus ex carne & neruo constat: succus aquosus. Eius genera tria notant, Laconicum, Scytalicum, Beotium: ex his Laconicum melius euadit rigatum, reliqua non rigata pręstantiora sunt, ad Sicyam autem ea pertinent: Alios flores implices in postremis sarmentorum fert, qui auferuntur, ne incrementum impediant, figuram accipit loci, in quo posita fuerit: semina fert non congesta sed distantia: ex his colligere licet Sicyam apud Theophra stum significare Citreolum nostruma hic enim figuram accipit loci, pręcipue genus illudintortum anguis modo. forte & idem inter Sicyos intelligitur scilicet Laconicus, qui melius euadit rigatus: id enim conuenit nostris Citreolis: gaudent enim aqua, vt Cucurbita longa: reliqua autem Sicyorum genera, quę non rigata praestantiora sunt, optimè quadrabunt nostris Peponibus & Cucumeribus, qui maturi cibis expetuntur: hi enim puluere aestiso gaudent, aquas oderunt. Dioscorides Sicyn masculino genere vocat, quam Theophrastus Sicyan appellat. Peponem au tem, quem Theophrastus Sicyon. Sicys inquit satiuus stomacho, & aluo vtilis est, refrigerans, & corruptionem non sentiens; vesicę prodest. olfactu reuocat animo delinquentes, & quae sequuntur. haec profecto conueniunt nostris Citreolis. De Pepone autem inquit eius caro in cibis vrinam cit: illita sedat oculorum inflammationes: eius testa puerorum caluarię imponitur aduersus ardores, & fronti ad oculorum fluxiones, succus cum semine adiecta farina siccatus in sole abstersorium fit faciem purgans, & nitorem afferens, & quae sequuntur. Ex nomine quidem colligere licet Peponem accipi debere aliquem ex iis, qui maturi expetuntur in cibis, vt nostrum Peponem, aut Cucumerem, aut rtrunque sed ex eo vsu quo Βλίγμα ἀυτοῦ κατὰ τοῦ Βλέγμαῶς παιδίοις ἐπι τίθιται: id est eius testa veluti caluaria pueris imponitur ad caluariaCę signisignificatur potius noster Cucumer; rotundum enim eius corium, & testę modo fragile, & planitie ac lęuitate caluariam aemulatur: idem com probat & facultas refrigeratoria, & vis repellendi: haec enim in Cucumere magis est manifesta, quam in nostro Pepone.","prev":{"citation":"De plantis 20-2","label":"ANDREA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/20-2"},"next":{"citation":"De plantis 202","label":"ANDREA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/202"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}