{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 32","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/32.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Tertia erecto similiter caudice non adeo excelsa: folio latiore modice sinuato, glande maximâ rotundiori: Appellant in Etruria Farniam, triremibus fabricandis expetitam: materia enim flexilis & enodis: Eadem in marittimis reperitur, sed operibus inutilis: Quae autem folio constant non sinuato, dissimilia secundum aetatem folia ferunt, nam initio obrotunda sunt mo dice sinuata in angulos acutos: adulta autem arbore oblonga redduntur & angustiora, quasi Oleae similitudine, sed ampliora, inferne candicantia: glandem ferunt tenuem in acutum desinentem inutilem, perpetuo virent: Huius generis quinque nouimus species, scilicet Suberem, Suberellam, Ilicem duplicem, & Granum tinctorum Süber corticem habet, subalbidum, crassissimum, fungosum ad cadorum obturamenta vtilem, & crepidas; caudex magnus non multis ramis. Suberella in cęteris Suberi similis, cortice tenui, folio latiore, modice sinuato: vtraque in marittimis tractibus oritur. Ilex minor est Subere, cortice nigro, aspe ro; folia eadem: nascitur in asperis collibus: Alterum genus fructicosum rotundiori folio modice sinuato. Audio in Hyspania quoddam genus oriri, cuius glans dulcis commeditur, vt apud nos Castaneae, Enzinas vocant patrio nomine. Granum Tinctorum in Hyspania prouenit, foliis pungentibus, quę praeter glandem, granum quoddam leue & puniceum fert; quod Coccum antiquis appellatum est, à nostris Granum Tinctorium, in grano vermiculus nascitur, qui in aceruis parietes scandens linteis colligitur, ac vino itrorato congeritur, & contunditur: Cher mesinum vocant sericis tingendis facit incomparabilem purpuram. Quę igitur apud nos sunt notae, tot sunt inter glandiferas. At Theophrastus, quae folio constant deciduo communi nomine Δρύν: idest Robur siue Quercum vocat, cuius modo quantuor, modo quinque facit species: Nam qui Idam incolunt, Roboris quinque faciunt species, quarum prima Hemeris siue Placida vocatur, glande post Fagum dulcissima, non erecta, nec leuis, nec excelsa, sed corpore in orbem commoto, contorto, sinuosoque, ut nodosa, alosaque assurgat, materies robusta, uerum infirmior, quam Fago, ex quibus manifeste significatur ipsum intelligere nostram Quercum, tenuiori glande & folio; Secundo loco Cerrum numerat, qua lis etiam superius à nobis descripta est. Tertio Latifoliam, rectitudine, & excelsitate post Cerrum: glandis autem dulcedine post Placidam, quae notę in nostra Quercu Latisolia reperiuntur. Quarto loco Fagum ponit, non quam nos ex Plinio Fagum vocamus, quàm post Castaneas com modius, vt puto, reponemus: non enim proprie glans vocata est Faginea, vt etiam notat Plinius.","prev":{"citation":"De plantis 30","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/30"},"next":{"citation":"De plantis 33","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/33"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}