{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 4","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/4.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Venas quoque datas esse plantis licet exiguas argumento sunt illae, quae lacte manant vt Tithymalorum genus, & Ficus, nam si abscindantur, manat multus humor, vt incisa carne animalium sanguis: quod & in Vite maxime contingit, sed propter meatuum exiguitatem conspici nequaquam possunt; apparent autem in omni caule & radice quaedam vel instar neruorum fissilia secundum longitudinem, quos neruos vocant vt in Abiete: vel crassiora quaedam in ramos deducta, quas venas vocant in foliis plerisque manifestissima: hoc igitur esse alimenti meatus putandum est, & proportione respondere cum venis animalium. Non est autem in plantis vnus venarum caudex vt vena caua in animalibus, sed multae & tenues ex radice in cor, & ex corde in caulem ascendentes: non enim in ventre aliquo communi contineri opportuit alimentum, vt in corde animalium fuit necesse ad spirituum generationem: nam feruente humore multo simul in vase spiritus fit multus: sed satis fuit alterari humorem tactu medullę cordis, vt in animalibus cerebri medulla, aut iecoris caro facit: nam & in his non magnae aut paruae, sed frequentes & valde tenues sparguntur venae. Fit autem per has alimenti attractio non motu aliquo fibrarum attrahentium, quod familiare est, & expellentium, quod fuerit contrarium: nam sine aliquo sensu alimenti haec non fiunt: huius enim gratia gustus & tactus datus est animalibus. Cum igitur plantae omni sensu careant, genus alimenti non seligunt: sed humorem in terra mixtum alia ratione trahunt: quae autem ista fuerit, difficile est videre: neque enim ratione similitudinis dicere possumus, vt magnes ferrum trahit: nam in his, quod majus est, ad se trahit id, quod minus: quod si id fieret in plantis, cur potius hu mor terrae non traheret humorem plantarum? neque ratione vacui: cum enim in terra non solum humor contineatur: sed etiam aer, hic autem insequatur facilius vim attrahentis ob vacuum, quam humor, vt patet in cucurbitulis terrae admotis: plantę aere potius replerentur quam humore. An quaedam sicca secundum naturam humorem trahunt? vt lintea, spongiae, pulueres: quaedam respuunt, vt auium quarundam plumae, Adiantum hęrba, haec enim & si in aqua degant, non tamen madefiunt aqua ipsis non hęrente: illa autem multum sorbent; quia cum aqua conueniunt magis, quam cum aere. Ex huiusmodi igitur natura partes illas in plantis constare putandum est, quibus vtitur anima altrix ad trahendum alimentum: Idcirco eae non ad venarum similitudinem meatu quodam continuo peruiae sunt: sed potiùs instar neruorum ex villosa constant substantia: sic enim bibula earum natura continuè humorem ad principium caloris innati ducit, vt in lucernarum luminibus videmus funiculo enim quodam vtuntur, quo oleum continue ad flammam ducatur.","prev":{"citation":"De plantis 3","label":"EMPORIENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/3"},"next":{"citation":"De plantis 5","label":"EMPORIENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}