{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 45","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/45.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"A Gręcis Aeromeli vocatur, quasi mel aereum, de quo Galenus in alimentis, vbi de melle agit, Mel roscidum siue aereum inquit esse, quod in plantarum foliis aliquando per aestatem colligitur rori simile; copiosum verò esse in monte Libano Syrię; colligi autem decussis arboribus in subiectas pelles stratas. Et Theophrastus Roboris dotes recensens inquit: Nascitur vel hic melleus humor cęlo cadens, nec aliis magis frondibus inhęrens. Meminit & Plinius eiusdem, scribit enim mel ex aere venire praecipue ipso Syrio explendescente, nec ante Vergiliarum exortum, sublucanis temporibus; itaque siquis eo tempore matutino sub dio fuerit, sentiet vestes & capillum concretum eo liquore, & arborum solia melle roscida inueniet. Cęlestem verò eius naturam esse; pręsertim si purus, & syncerus, vt defluit, haberetur, & non diuersarum plantarum, ac terrae halitu sordesceret; donum enim coeleste, & quasi diuinum Nectar malis mottalium à morte reuocandis. Si post ortum syderum nobilium, aut Arcus, coelestis non sequantur imbres, sed ros coquatur radiis Solis, medicamenta non mella gigni, oculis, vlceribus, internisque visceribus dona coelestia. Si verò seruetur hoc Syrio oriente, & casu contingat, vt eodem die Venus, aut Iuppiter, aut Mercurius exoriatur, non esse aliam eius suauitatem, vsumque quam diuini Nectaris. Hęc Plinius. Putauit Hermolaus apud Dioscoridem Elęo meli ob nominis affinitatem idem esse quod Aeromeli; pingue quoddam è caudice arborum manans, crassius melle, sapore dulci in Syriae Palmyris: Nam, vt Galenus Elaeomelitis non meminit, sic Dioscorides Aereomelitis: vtrique pręterea tribuitur vis purgandi bilem & cruditates. Sed de Elęomelite nostram sententiam alibi explicamus. Arabes Mannam vocant & Tereniabin; quamquam apud Serapionem differre videantur hę voces inter se, cum in diuersis locis agat de Manna, & Tere niabin interpretantem Mannam eam, quae concreta est in grummos: Tereniabin autem eam, quę melli sit similis. Mesues tamen & Auicenna nomine Mannae quodcunque genus intelligunt; tradunt enim Mannae eadem, quae Serapio Tereniabin; neque ea distinctio satis congruit sententię Serapionis, vt Tereniabin sit substantia liquida, Manna autem concreta; nam de Tereniabin scribit, est ros, qui è coelo cadit melli in ranula concreto similis, vocantque id Mel roscidum, siue aereum, & quę sequuntur. sed hęc parui momenti sunt, illud potius disquirendum videtur, vtrum Manna, qua vtimur, sit inter genera mellis aerei, an proprius succus Fraxini & Orni, vt contendere nituntur quidam ex Recentioribus; quoniam ros promiscue super omnes plantas, lapides, & terram decidit; at Manna Calabriensis solum in Ornis & Fraxinis reperitur, idque non in omnibus, sed quibusdam.","prev":{"citation":"De plantis 44-2","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/44-2"},"next":{"citation":"De plantis 46.1-4","label":"46.1 to 46.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/46.1"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}