{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 46","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/46.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"XTANT duae aliae spinosiores, quae ad hoc genus redu vulgò Molucchae, quarum vna à quibusdam Me Consta politana vocatur: caules ab eadem radice fert plures, ac rectos paulo breuiores cubito: foliis Marrubij, minus hitsutis: verticillos inter folia fert breui interuallo, magnos, quasi continuata serie caulem ve stientes; sub quibus singulis aculei sunt pungentes, stellae modo: constant Verticilli ex latis folliculis veluti Calathis; è quibus flos erum ex candido purpurascens: quo decidente semen farctum ostenditur exte rius plana & lata superficie connexum. tota herba dum viret, graui odo re constat, cum ad maturitatem peruenit, candida redditur, & bene olens. Altera altior aliquando vltra bicubitalem altitudinem: foliis nequaqu hirsutis, leuore quodam splendentibus: verticillos fert spinosiores; nam non solum aculei sunt iuxta verticillos, sed & verticillorum folliculi in robustos aculeos desinunt: flores insunt purpurei, & semina nigriora vtraeque peregrinae apud nos. Has plantas non solum apud Galenun censeo intelligi Alysso congeneres esse, sed forte etiam apud Dioscoridem & Plinium. nam Dioscorides inquit: Alysson exiguum fruticem esse, subasperum: foliis rotundis; iuxta quę fructus veluti scuteola duplicia; in quibus semen continetur modicelatum: oritur in montibus & asperis locis. Haec descriptio mitiori Molucchae conuenire possit: fru ticat enim rectis ramulis, subasperis: nam alterum genus grandius est, & asperius: folia praeterea insunt rotunda, vt Marrubio: scuteola autem non quidem duplicia, sed lata & patula indicari possunt per verbum διάδιπλον. tamen alia est plantula, cui similitudo duplicis scuteoli inest quae pro Alysso Dioscoridis ostenditur. Plinius autem de Alysso inquit: distat à Rubia, qui Alyssos vocatur, foliis tantum, & ramis mino ribus: in hoc facilis fuisse potest error pro Martubio Rubiam legendo. tamen & inter Rubias inuenire licet Alyssi descriptionem, vt suo loce ostensum est. CAP. XXV. ELISSA in hortis colitur inter suancolentes herbas: folii Marrubio amplioribus, virentibus, subhirsutis, odore Mali Citrei; vnde quidam vulgò Citronellam vocant, sapore non ingrato; cruda enim estur inter olera, vt Menta, sed hyeme ac Vere dum te nella est, nam procedente tempore odorem quendam subuitosum praecipue in Autumno contrahit, quasi hirci: flores in verticillis fert candi Altera sponte oritur in ruderibus: latioribus foliis, ac subuirosis, parum à Ballote distantibus.","prev":{"citation":"De plantis 45-3","label":"AP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/45-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/45-3"},"next":{"citation":"De plantis 44-4","label":"AP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/44-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/44-4"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}