{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 5","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Adiuuat autem hunc motum caliditas innata humorem affluentem absumens in germina & fructus: necesse est enim alium subinde con sequi absumpto priori ob easdem causas, vt hi faciunt, qui penicillo in humore imposito, vt altera eius pars extra vas propendeat, humorem à seculentia secernunt: Distillante enim per penicillum exterius pendentem humore, alius continuè subsequitur ascendens ex vase, donec vniuersus exeat clarus: sic radices plantarum ex terra, humorem puriorem continue bibunt, donec humor suppetat, & calor distribuat: quod enim ibi grauitas humoris facit, vt scilicet deorsum distillando prolabatur: hic leuitas praestat; calor enim hoc modo sursum ducit. Ob id plantae pleręque Vere & ęstare germinant magis, & fructus edunt: quia à calore externo augetur humoris attractio: Hyeme latitat in profundo exilis flamma modico egens nutrimento, contra quam in animalibus natura calidioribus; viget enim in his calor innatus hyeme magis quam aestate. Deficiente igitur aut diminuta humoris absumptione deficit, aut minuitur attractio: contingit autem id, vt summatim dicatur, vel defectu caloris insiti, vt in congelatione facta à frigore, & in aestu pabulum absummente citius, quam possit alter humor accedere: vtroque enim modo ex tinguitur calor innatus, quo extinto humor non digeritur; eo autem non distributo alius non attrahitur, vel ob uitium instrumenti, quo fit attractio. si enim hoc aut durius reddatur, quam oportet, vt in senectute fir aut morbos alios patiatur: ad humoris trasmissionem ineptum redditur: vnde plantas contabescere aut interire necesse est. Quo igitur ingenio natura vtatur ad alimenti attractionem in plantis dictum est. CAP. III. VOMODO autem germinatio fiat, & cuius gratia, dicamus sic enim caeterae quoque partes fient manifestae. Videtur autem propria esse plantarum germinatio, non enim in animalibus vllis huiusmodi affectionem perspicimus: illorum enim partes omnes factae sunt, antequam in lucem exeant. Plantae autem, quamdiu viuunt, nouellas edunt partes, quae germinatio vocatur. Forte autem in animalibus, pilorum, & dentium, & cornuum generatio germinationi si milis videatur, cum posterius erumpant. Verum partes hae cum facultatem nullam habeant ab anima; sed vsum tantum praestent, merito non constituunt animalium substantiam: at plantarum germina tamquam animata vires eius animae & opera pulcherrima ostendunt. solum in vteto gerentibus videtur vera germinatio. Fętus enim, qui adnascitur, tam quam germen eius partis viuit nutrimento ex eadem affluente.","prev":{"citation":"De plantis 4","label":"EMPORIENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/4"},"next":{"citation":"De plantis 6","label":"EMPORIENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/6"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}