{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 577","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 577","ref":"577","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/577","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/577.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"EMPERVIVI genera, & quae illis affinia sunt: foliis constant val de crassis, & pulposis, glutinoso succo: ideo difficulter exsiccantur, viuuntque diutius auulsa, vt germinent quoque, & floreant: fructus ferunt digestos in paruas siliquas in orbem, in quibus puluisculus potius quam semen continetur: proueniunt non in terrenis, sed quasi in nudo saxo, vt tectis & parietibus. Tria ad summum Semperuiui genera habentur ex magnitudine & paruitate distincta. Maius serpit iunceis ra diculis, à quibus per interualla exoriuntur orbes quidam, constantes ex foliolis, linguarum modo productis, & in acutum desinentibue: fibrosis radiculis lapidi affixis: ex medio orbe caulis aestate assurgit crassus, rectus, simplex, foliolis tenuioribus circundantibus: in cacumine ramulos spargit veluti digitos, in quibus, flores sunt ordine dispositi, figura Chamęmeli, colore purpurascente. Alterum genus maioris ex Sicilia allatum est, arborea specie: caule lignoso, baculi crassitudine, non recto, sed incuruo, & ramoso, intus rubro, vinosi odoris: assurgit in cubitalem altitudinem; foliis altero longioribus: flosculos fert iuxta folia luteos minutos: seritur ramo, sed impatiens algoris: nam hyeme aspera amittit folia: aliquando perit ex toto. Dioscorides Gręce Aizoon vocat: describit autem his verbis: Semperuiuum magnum ideo nominatur; quoniam perpetuo folia virent: cuius caules cubiti altitudinem im plent, interdum excedunt, pingues, crassitudine pollicari virentes, Characie Tithimali modo insecti; folia pinguia, carnosa, longitudine pollicati, in cacumine linguae similia: alia in terram conuexa, alia in capite stantia inuicem; ita vt ambitu effigiem imitentur oculi: nascitur in mon tibus, & testaceis: supra domicilia etiam seritur. Hęc descriptio in postremis verbis manifeste indicat vulgare Semperuiuum, primo loco à me descriptum: sed altitudo caulis vltra cubitum; & folia longitudine pollicis magis arborescenti conueniunt. Theophrastus inquit semper durare valet Aizoon humidum, & viride; quia folia pulpa constant carnosa, quę laeuia, & oblonga insunt, planis parietibus nascitur, nec non & in tegulis, cum terrae velut confluuium quoddam harenaceum factum est. Plinius de Aizoo maiore: In fictilibus vasculis seritur, quod aliqui Buphthalmon vocant, & aliis multis nominibus. Itali sedum magnum aut oculum, aut Digitellum, aliqui Semperuiuum; quia vireat semper imitatione nominis Aizoi apud Gręcos: cubiti altitudinem excedit, cras situdine plusquam pollicari: folium in cacumine linguę simile, carnosum, pingue, largo succo, latitudine pollicari: alia in terram conuexa, alia stantia, ita vt ambitu effigiem imitentur oculi.","prev":{"citation":"De plantis 576","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/576"},"next":{"citation":"De plantis 578","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/578"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}