{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plantis 6","citation":"Andrea Cesalpino, De plantis 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/6.md","author":{"name":"Andrea Cesalpino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino"},"work":{"title":"De plantis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Differt autem; quoniam in his principium extrinsecus ducitur, scilicet ex semine maris, alimentum ex vtero trahente; in plantis autem tum materia, tum principium intrinsecus prouenit: in Quiparis tamen crescunt oua, & ea, quibus propendent sine semine maris, at infoecunda; sensualem enim animam, qua animal est, non habent sine maris coniunctione: hoc autem principio nequaquam eget ipsum vegetatiuum, quasi huius solius sit ex se germen emittere. Ex his autem colligere illud quoque possumus: edendi fiuctus gratia germinationem datam esse; si enim in animalibus conceptus non fit sine aliqua germinatione, necessatium quoddam videatur ad eam propagationem, quae ex semine fit: sunt enim plantarum semina tamquam fętus animalium. Magis autem manifesta est in plantis germinatio, quia eae praeter radicem & cor, reliquas omnes partes ferendi fructus gratia habent: animalia autem solum vtetum. Amplius quae gignuntur, in vtero latent ad partum vsque: quia foueri proprio calore fęrum oportet: plantarum autem fructus, cum solis calore egeant ad perfectionem, non intro semper concludi oportuit: sed pro opportu nitate explicari & ad lucem emergere fuit necessarium. Hoc autem facit ipsa germinatio; etumpit enim tamquam ex vtero omne germen & fructus, & paulatim in apertum exit: omnibus autem explicatis & in lucem editis, id totum, quod fructus gestat, videatur vterus inuersa, cui fętus multi sint appensi. Ea autem pais, vnde germen erupturum est oculus vocatur, quam solent accipere, qui inserendis arboribus student: turgente enim atbore vt cortex ob humorem subiectum facile abiungipossit à surculo, circumciso circa oculum cortice, auferunt, & alteri inserunt, in sedem eius plantae oculi iuste aptantes: quam inoculationem vocant; sic enim erumpit germen pro natura oculi insiti, extuberante autem iam germinis principio non dum autem explicato: partem hanc gemmam vocant, germinis autem explicatio fit dehiscentibus foliis: quan to enim magis erumpit germen, eò magis folia ipsum circumplectentia, tamquam manibus inuicem superpositis explicantur, solo pediculo adnexa: quasi huius gratia folia data sint, vt tenerum germen tueantur vel etiam fructum, vbi fructus erumpit cum germine: postquam verò eadem explicata sunt, alium vsum praestare videntur vmbram scilicet, neà sole nimis vrantur tum fructus, tum nouella germina: moderatos enim solis radios vtraque desiderant, quod foliorum positione, & forma praestatur illos partim transmittentium, partim retinentium. Ideo plurimis in autumno decidunt folia perfectis fructibus, & germinibus induratis. Si quae autem diutius seruant fructus, diutius quoque retinent folia: adeo vt quaedam vsque ad alteram germinationem & vlterius asseruent, vt Pinus, Arbutus, Laurus. Ferunt autem in regione feruente, vbi perpetui ferè sunt aestus, nullis arboribus folia decidere: quod recta ratione fit: egent enim plantę perpetua inibi foliorum opera ad vmbram faciendam. cum igitur folia ad tegendum data sint, merito ex cortice tantum ortum ducunt, quasi eius appendices quaedam, cortex enim conuestiendi gratia da tus est.","prev":{"citation":"De plantis 5","label":"EMPORIENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/5"},"next":{"citation":"De plantis 7.1-4","label":"7.1 to 7.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/7.1"},"credit":{"text":"Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis","quality":"ocr"}}