{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Harmonia Macrocosmica 142","citation":"Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142.md","author":{"name":"Andreas Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius"},"work":{"title":"Harmonia Macrocosmica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Ex his patet, Graecis inventionem Matheseos falso adscribi, id quod ex sequentibus adhuc evidentius & clarius elucescet, ub plenam literariae Reipublicae apud Graecos & Romanos historiam conteximus seriem tempo rum sequentes. Cum enim omnes artes, quae ac humanitatem pertinent, Grerone teste, commune vinculum habeant, & quasi cognatione quadan inter se contineantur, ipsaque Poësis, & Oratoria facultas suis numeris adstricta Mathesi originem suam debeant, & Philosophia quasi mater caete ras artes omnes sinu suo foveat, consultum nobi visum fuit eâdem operâ insigniorum authorum Philosophorum nempe, Oratorum, Poëtarum & Mathematicorum qui apud Graecos, & Roma nos floruerunt, mentionem brevem facere, ut simul & Matheseos progressum recenseamus, & virorum literatorum tempora quibus vixerunt indicemus Antiquissima apud Graecos memoria, & quasi ipsa Literaturae Graecae incunabula à duorum illo rum Poëtarum Homeri & Hesiodi temporibus or diuntur, quibus Mathesin, atque inprimis Astro nomiam Graecos cognitam exploratamque ha buisse indicio sunt Hesiodi ἔργα καὶ ἡμέραι, in quibus Agricolis metendi, serendi, & alios labores rusticos exercendi tempora ex Pleiadum, Hyadum, Arcturi, Sirii, Orionis, & aliorum Syderum ortu occasuque praescribuntur. Num auten hic, an verò alius Hesiodi liber à Plinio lib. 18 cap. 25. intelligatur, dum de Hesindo loquens di cit. Hujus quoque nomine extat Astrologia, nescire se dicit doctissimus Gassendis in praefatione in Tychonis Brahei vitam. Hemerus quoque ut alibi, ita etiam in Plindos quodam loco astrorum quaedam nomina recenset: Πλειάδαις τʼ ἐσορῶνται, καὶ ὀψὲ δυόντα βοώτην, Ἀρκτοντε, ἦν καὶ ἀμάξαν ὀπίκλησιν καλέουσι. Pleindes inspiciunt, & tarde occidentem Bootem Ursamque, quam plaustrum nomine appellant.","prev":{"citation":"Harmonia Macrocosmica 140","label":"UNIVERSITEIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/140"},"next":{"citation":"Harmonia Macrocosmica 142-2","label":"UNIVERSITEIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142-2"},"credit":{"text":"Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Harmonia_macrocosmica","quality":"ocr"}}