{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Harmonia Macrocosmica 580.5-8","citation":"Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 580.5-8","ref":"580.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.5.md","author":{"name":"Andreas Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius"},"work":{"title":"Harmonia Macrocosmica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Abrahanta promisit, se ipsius semen ad numerum Fressarum multi plicaturum. Cuncti Astronomi, & Theologi statuunt, paucas esse visibiles, plurimas invisibi les Stellas, quae suam quidem naturâ Fisibiles sunt, sed respectu nostri, qui eas cernere non possumus, recte invisibiles dicuntur. 4. Stella Visibiles Hyeme, praesertim acriori ob fereniori, atque omni tempore vaporibus & halition Atmosphaerae liberiori, plures apparent, quam Aestate, & illis temporibus, quibus aer vaporibus g halitibus illis repletus est. Etenim frigus Terram constringens frequentiores exhalationes cohibet, ac tenuiorem & puriorem Atmosphaeram, ipsumque aërem sereniorem, & defoecatiorem reddit, unde etiam vehementior stellarum Scintistatis sequitur, forsan ob vapores frigore altius repressos versus Stellus, quarum ardor in vaporibus istis per dissipationem tenuioribus factis, & pellucidis, ejusmodi scintillationem efficit, utpote inter visum sive oculum & Frestarum radios, instar aquae motae, intercurrentibus, unde tales scintillationes vehementiores utplurimum Tempestates sequuntur. Causa igitur est partim in medii perspicuitate, partim in visus hallucinatione, qui tot luminum frequenti scintillatione decipitur. Stellae nonnunquam in Horizante majori Lumine, & majori corpore se conspiciendas exhibent, quàm in medio Coelo. Licet enim in utroque Cardine sint Semidiametra Terrae, i. c. 859. Milliaribus Germanicis remotiores, quàm cum in medio Coeli versantur, ut ita contrarium potius fieri deberet. Attamen, ob crassos Atmosphaerae halitus circa Terram collectos, & tempore matutino & vespertino, a radiis Solaribus imbecillioribus nondum dispersus, usu venit, ut medium videndi non sit liberum, sed quasi duplex, & res visae majores appareant. stellae Visibiles non tantum sola necte, sed etiam nonnunquam cliurno tempore conspiciuntur. Ex perientia docente, quaedam Solis Eclipses totales tantae sunt, ut ipso meridiano tempore pa lam conspiciendas exhibeant. De horrendâ Eclipsi Selari, quae anno 1560. in Hispania contigit aliisque ejusmodi consule Scheineri acutissimi illius Astromani Rosam Prffinam lib. 4. part. 1 cap. 7. ubi diversae tales Eclipses recensentur, quae Stellas interdiu detectas oculis subjecerunt. Dictus Author ibidem commemorat, ab Hispano quodam viro fide dignissimo narratum sibi, in Hispaniâ tritum esse, ut in puteis profundis sub dio apertis Coelum, & Frellas in eo per reflexionem relucentes, tanquam è speculo, distinctissimè, ipso etiam meridie videant.","prev":{"citation":"Harmonia Macrocosmica 580.1-4","label":"580.1 to 580.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.1"},"next":{"citation":"Harmonia Macrocosmica 580.9-10","label":"580.9 to 580.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.9"},"credit":{"text":"Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Harmonia_macrocosmica","quality":"ocr"}}