{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 111","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/111.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"TRACT. I. CAPVT VIII. De magisterio volatilium & emollitorum. Magisterium volatilium est, cum è fixo fit volatile. Ei affine est mollitum, quod tractabile ductileque aut etiam fluidum (nam paulò latius accipitur molle quàm apud physicos) efficitur è rigido, duro, & intractabili. Artificia quibus hoc perficitur sunt extinctiones, macerationes, incerationes, sublimationes, solutiones & similia. Ferè enim hîc quaeritur restauratio humoris absumti vel deficientis, aut sublatio asperitatis commistae, &c. In volatilitate verò, vt spirituum naturam induant, attenuatione essentiae, &c. Praestant autem hic metallorum, gemmarum, & similium fixorum, volatilitates; postea etiam emollitiones eorundem, & insuper cornuum, concharum & his affinium. VOLATILIA METALLA. Ea quae fixa sunt (vt aurum, argentum, ferrum &c.) calcinantur. Calces adiectis salibus alijsve rebus volatilibus sublimantur, eo processu qui scribetur in floribus. Alius modus est per solutionem in aquis fortibus crebrò affusis; sed quae sint factae citra res fixatorias, & salibus potissimum. Hae crebrò destillantur, ita vt tandem particulatim metallum per alembicum educatur, quanquam in fine pro aqua forti vini spiritus exasperatus conueniat. Hoc peracto resiccantur in puluerem alkalibus respondentem. Alius modus est cum redactione in hydrargyrum & sulphur, de quibus suo loco. Alius cum in liquores ex calcibus inhumatis soluuntur, de quo item caput suum est. Sunt enim eiusmodi volatilitates coniunctae cum alijs seu magisterijs, seu extractis. Peculiaris modus est inceratio cum hydrargyro in auro, argento & reliquis familiaribus. Fit amalgama, quod ad suum mensem digeritur. Postea destillatur mercurius, & redditur per nutritionis modum, donec euadat metallum molle & fugax vt cera. Est & arcana quaedam volatilitas in artificio lapidis, quae absoluitur per malagma cum mercurio philosophorum. Adhibetur putrefactio in calore fimi. Qua absoluta corui caput euolat & ascendit in coelum, fitque fixum volatile secundum Hermetem; vnde ea res & auis Hermetis nominatur. Restat autem de hac volatilitate terra duntaxat. Vna pars aqua facta est; altera ignis, cum quo est aër, propter quorum naturam etiam volatile factum metallum dicitur. Porrò metalla dura, rigida seu aspera, quae sub malleo franguntur potius, quam extenduntur, & fusa dissiliunt instar vitri, &c. Emolliuntur in hunc, modum. Considera diligenter, num quid commistum sit terreum & fragile (vt in cupro cui nimia cadmia mista conciliat asperitatem). Tunc qui misturam seruatam cupiunt, addunt plus metalli teneri, quod notabis etiam in proiectionibus & tincturis. Qui non; separationem instituunt, secundum processum magisterij separatorum.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 110","label":"FIXIO CINABARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/110"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 112","label":"TRACT. I. CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/112"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}