{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 115","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/115.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"TRACT. I. CAP. X. De Magisteriis quae fiunt circa propria sensuum, & primum Tactus. Dictum de magisteriis qualitatum manifestarum materiam propius attingentium est: sequitur de his manifestis, quae sunt formaliores: in quibus potissimum excellunt sensilia propria. Itaque magisterium circa hęc est, cùm (seu rem spectes, seu vsum) ad praestantiam excellentiorem graduantur in illis ipsis res suae. Hoc est Magisterium sensilium propriorum est, cùm res qualitatibus sensilibus propriis exaltantur. Id fit vel in sensu primo, qui est necessitatis animalium, vel in his qui sunt melioris gratia. Sensus primus tactus est. Itaque tactilium qualitatum primarum, quae sunt, calor, frigus, humiditas, siccitas, magisterium inde existit. Calorem exaltamus alteratione in reuerberio, cementatione, digestione, circulatione, imbibitione & similibus: estque hoc coniunctum cum attenuatione substantiae, qua partes dispositae ad igneum spiritum adducuntur propter naturam agentis, passum sibi assimilantis quantum potest. Ita aurum cementatione cum calidis euadit actuosius. Ita veteres multa vstione, tostione, &c. Praepararunt, vnde aes vstum, & squama ferri vsta, quod fit inter duas tegulas seu lateres excauatos, constrictosque, & in reuerberio ad tempus suum locatos. Dioscorides aereos clauos, lamellas, aut scobem, cum sale, sulphureque alternis sternit, & in fictili crudo spiramentis lutatis, in furno figuli reuerberante, donec erubescant, cementat, quod alij solo sulphure adiecto, alij aceto, alumine, sulphure, &c. perficiunt. Plumbi laminae aceto maceratae cementantur, vel cum sulphuris mutuo strato imponuntur. Pari ignis ope & terrae, luta, lapides, & similia euadunt calidiora. Magisterio caliditatis coniunctum plaerumque est & siccitatis, cùm eadem agens caussa vtramque vim obtineat. Cauendum in eiusmodi est, ne, si quae spiritus nobiles habent, studio caloris & siccitatis, hi pereant, vt fit in magnetis ignitione, tostione aromatum, & similium. Nonnulla macerantur quinta vini essentia, posteaque iterum exiccantur, aut etiam in ipsis incenditur aqua ardens. Alia per commistionem exaltantur calore. Alia per abstractionem caloris actum impedientium. Itaque & extractiones huc inclinant, nisi quod suo in loco sint relinquendae. Procuratur calor vberior in plantis & animalibus nonnunquam per nutritionem, & locorum delectum, & quibus calor inualescit.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 114","label":"SVCCINVM MOLLITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/114"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 116","label":"TRACT. I. CAP. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/116"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}