{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 13","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/13.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"E fornicatis in rotundum est reuerberium seu fornax gemmariorum & vitratiorum, postea fulminatoria, tostoria, clibanus, & huius formam imitantes aliae. Vitrarijs quidem nonnunquam tres sunt fornaces, quae omnes possunt esse fornicatae, & nonnunquam etiam in vnam compingi, praestant tamen fusoria & refrigeratoria. Illa tota rotunda ab imo educta est, & focum cum cineritio prope solum habet, cui spacio imponitur ergastulum arcubus distinctum, ita vt in circuitu octo vt plurimum foramina constituantur, intra quae in ambitu collocantur totidem ollae cum materia vitratia praeparata. Est autem ille ambitus podium in medio magno foramine pertusum, per quod è foco pura flamma eluctatur ad incumbentem fornicem, indeque reflectitur & erumpit per fenestras laterales vbi ollae sunt constitutae. Fornax refrigeratoria à quadrata vel quadrangula spacio exurgens, item accipit tectum fornicatum, sed ita vt superior eius camera seu ergasterium (nam duo habet) coniungatur fornaci fusoriae per commune foramen, per quod calor transfertur; à lateribus verò sunt duae ianuae arcuatae, per quas immittuntur tegulae oblongae, tantum in anteriore parte parentes, vndique aliàs clausae, & fornice tectae, in quibus vitra reposita paulatim refrigescunt. Camera inferior ostium ad focum habet, in cuius lateribus vtrinque parte superiore sunt item duo tegularum receptacula, vt in superiore. Haeduae fornaces interdum vna structura compinguntur, adeò vt ergasterium fusoriae sit in medio; eique incumbat alia camera cum suo ostio, quae sustinet vicem refrigerij. Est & fusoria etiam duplicis vsus. Nam materia vitratia in ea potest praeparari noctu, & interdiu perfici ducique in vitra Fulminatoria fornax iuxta terram habet vaporarium rotundo muro inclusum (diuersis modis paratum, quidam enim decussatos canales conficiunt, eosque angularibus pilis discernunt; quidam muros decussatim se intersecantes) è quo foramina prodeuntia emittunt halitus. Ei insternitur tabula crassa lapidea, luto crasso carbonibus misto farta, formataque in focum, cui imponitur cinis in quo efformant catinum fulminatorium, cum canaliculo lythargyri. Focus & catinus teguntur pileo ferreo intus luto crasso loricato, ita vt tria vel quatuor vt plurimum foramina lateribus relinquamtur, per quorum duo vel etiam vnum, folles immittuntur cum fistula aenea, per anterius regitur opus, lythargyros educitur &c. Per posterius vt & per anterius suo tempore ligna inseruntur. Pileus etiam in vertice patet. Sed cum opus iam inceptandum est, suo generis operculo item ferreo tegitur. Totus verò pileus seu tegumentum istud mobile est, & pendet ferreis catenis è grue, cum qua circumagitur. Fornax tostoria instar clibani pistorum est cum foco plano. Destinatur ferè solis granis plumbi candidi piaeparandis. Clibanus pistorum plani foci est, vel decliuis. Et quanquam principaliter alterius sit opificij, tamen saepè ea vtuntur Chymici ad reuerberationes suas. Huius formae conficiuntur & aliae, qualis est in Tauriscis qua vritur pyrites auri; & qua aes recoquitur diminuiturque ad argentum fructuosius secernendum, quanquam haec tantum externam formam communem habeat.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 12-2","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/12-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 14","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/14"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}