{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 132-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 132-2","ref":"132-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/132-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/132-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/132-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"ARGENTI IN AVRVM SPECIALIS conuersio. Argentum optimum ab auro deficit fixione & colore, cum quibus coniunctum est pondus (Teneritas enim substantiae & dilatandi ratio conuenire debet, quae si nondum adest procuranda particulatim est, quemadmodum alia in quibus defectum patitur). Itaque si commiscetur cum medicina fixa ponderosa, rubea, perfectionem auri aequat. Talis autem est aliqua earum quae supra sunt dictae in coloratione per proiectionem, vt rubedo stibij fixa, praecipitatus fixus, sulphur, vel auripigmentum fixum, aut horum olea fixa, &c. Attende verò ingressum fieri melius & constantius, si illa cum auri calce vel liquore fuerint contemperata. Quod si argentum imperfectius occurrat, elaborandum est donec perfecti notas adipiscatur, eo ordine, ne posterior opera irritam faciat priorem, quam patticularem transmutationem nominant. Duo enim sunt particularia, vnum in argento, alterum in hydrargyro, sed plaerumque tam ardua est perfectio, vt nihil fiat nisi sophisma, quod vitatum cupientes philosophi, potius commendant vniuersale magisterium, in quo vna medicina perfecta omnes notae absolutionis complentur. Illo autem pertinent medicinae primi & secundi ordinis apud Gebrum. Alius modus: Scobem argenti elimati asperge tessellis cinabaris fixi (plaerumque coquunt in lixiuio fixatorio, & allinunt album oui, quo fidelius haereat limatura) & reuerbera: vel strata vicaria vnà cementa. Inuenies argentum nigrum & spongiosum. Abrade hoc vel collige, & excoque in plumbum in testa, excoctum fulmina, fulminatum per quartationem segrega. Inuenies aurum. Potes eundem puluerem etiam addito borace & auripigmento fundere, fusumque aqua forti explorare. Si quid non fixum ad est, id reducito, & iterum cum cinabari cementa, donec totum fuerit mutatum. Hac opera simul conficitur argentum è cinabari, de quo suo loco. Sunt autem huius testes fideles Picus Mirandulanus, Baptista Porta, Hieronymus Rubeus, &c.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 132","label":"TRACT. I. CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/132"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 133","label":"ARGENTI IN AVRVM SPECIALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/133"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}