{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 141","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"CINABARIS FACTITIA IN argentum. Hydrargyri transmutationi vicina est cinabaris factitiae conuersio. Cum enim facta sit ex sulphure & argento viuo; sulphur autem cum vitriolo vim habeant metallicam materiam figendi, quae postea ad certam formam proficit seminali sua virtute; parum admodum differt hoc artificium à praecedente, vbi figebatur prius per aquas vitriolatas, vel sublimatione à vitriolo & sale; postea vi seminali adiecto metallo perfecto donabatur, quanquam aliquando & simul fiebat vtrumque. Hic autem fixus per sulphur est in quo tanquam matrice comprehensus latet: animatur autem & planè figitur tum halitu vitriolato argenti, tum anima huius seu spiritu foecundo. Praxis haec esto. Hydrargyrus purus cum puro sulphure sublimetur in vsifur, seu cinabarim. Haec fracta in tessellas, includatur sacculo; & suspendatur in ollam ad medium. In imo contineatur puluis vitrioli, aluminis, & salis tartari, vel etiam vitrioli solius. Subijciatur flamma, sinaturque cinabaris probè imbibere spiritum vitrioli. Loco pulueris sicci; potes vti tali lixiuio: Aluminis vitrioli singulae vnciae, tartari vnciae duae, calcis viuae quatuor, cineris querni septem, aquae ferratae quantum satis. Fiat lixiuium quo vaporetur cinabaris, vt ante dictum est, vel etiam in ipsam aquam immissa per manicam, ita ne attingat fundum & latera, sed in medio pendeat; coquatur donec probè figatur. Exemtas tessellas macera per biduum in aceto in quo sit solutum chalcanthum Vngaricum, vel coque ex oleo (sulphuris, &c.). Exicca coctas, & oblitas oui albo volue reuolueque in scobe argenti optimi subtili, vt vndique densè adhaereat: potes & includere argenti folijs, vel lamellis, aut mutuò sternere vt in cementis. Immitte in catinum fortem & vndique claude. Claustris resiccatis inter arenas reuerbera per gradus ignis ad triduum, vel quousque perfecta res sit. (Si enim egeris rudius, septem, aut etiam duodecim dies requires, vel mensem integrum.) Sitamen cineres placent prae arena; diutius reuerberandum est. Vbi spontè vas refrixerit, effringe id, & ab exemtis tessellis argenteum puluerem, qui erit niger, exuccus, spongiosus, per pedem leporinum cautè abstrahe. Ex hoc puluere aurum elicies, vt supra dictum est. Nam vt argenteus spiritus hydrargyro communicatur in sulphure concluso, ita vicissim sulphureus tingens & vitriolatus figens argento. Detersis tessellis adijce plumbum & in hoc excoque argentum. Massam fulmina, & argentum im compella remanebit.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 140","label":"TRACT. I. CAP. XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/140"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 141-2","label":"LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141-2"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}