{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 157","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/157.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Est & cineris metallici species id quod cinerem plumbarium vocant Chymici, qui vel est plumbaginis in foco fulminatorio cinereo ex combibito à cineribus plumbo factae, pars inferior, magis mista cineribus, vel cerussa cinerea, quae fit ex cerussa trita, & in catinis vsta, donec cineris calorem acquisiuerit. Cineribus cognata sunt recrementa, & diphrygis ea species quam regem cupreum vocant, item spumae & similia. Cinis vegetalis ex quibuslibet cremijs vegetalibus per combustionem seu reuerberationem conficitur, & si alkali petitur, inclusae res ollis calcinantur: sin aliae sunt fines, etiam aperto loco comburi possunt. His affines sunt cineres qui fiunt ex succis mineralibus combustilibus vel potius inflammatilibus, vt sunt sulphur, arsenicum, succinum, bitumen, &c. Ossa, cornua, testae animalium, conchae, &c. Etiam peculiariter incinerantur more calcium. Feruefacta enim ossa restinguuntur aquis salsis, vel aceto, &c. Iterumque reuerberantur. Teruntur, reuerberantur denuò: laeuigantur, eluuntur, crassior pars iterum vritur, donec totum in extractum cinerem sit combustum. Ad vsum probationum ita docente Fachsio praeparatur. Ossa equina vel vitulina probè excoquantur vt pinguedo tota secedat. Deinde reuerberentur ad albedinem exactam. Duc in puluerem lęuem super marmore. Elue per aquam dulcem, vt abscedat acrimonia. Calcina denuò in figulina. Elue iterum, sicca, tere & laeuiga. Hic cinis est pars vna materialis catillorum cinereorum. Alius in pollinem redigendus ita: Tibias animalium secundò combure in figulina. Tere, elue, vt praecedentem, quousque tota secedat acrimonia. Affunde aquam, & turba. Partem subtilissimam cum aqua per sacculum, seu filtrum, aut manicam Hippocratis funde, & si non promtè transit, agita cum bacillo. Ita leuissimus pollen transibit. Exiccatum hunc amplius in marmore laeuiga. Hoc polline consperguntur catilli cinerei. Conducit & cinis ossium expiscibus. Est & insignis cinis clauellatus, quem aliqui sodam appellant, aliqui similiter è sarmentis factum: nonnulli elutum & repurgatum, qui ad focos & catinos cinereos expetitur: quem & recoctum vocant, quod in aqua coquendo omnem tollant acrimoniam, &c. (Cum iubemur lixiuium facere ex cinere clauellato, elutus non potest intelligi, sed soda qua ad vitra vtuntur, quae fit ex querni ligni putrefacti clauellis incensis super scrobe combustisque in cinerem. Agricola in salibus alcali ad probationes venarum conficiendis intelligit illum cinerem quo infectores vtuntur ad Isatidem, vnde Germanis est [G] Wende Usschen [/G]. Est autem confusum quid ex lapidibus, carbonibus, cineribus, id est sodae quaedam species in fistulam confusa, &c. In qua lapilli sunt inutiles. Adhibetur lixiuium eius ad colorem Isatidis confirmandum & pinguedines abluendas, &c. (Sumitur autem vel spodos marginalis inter fulminandum ad extremitates furni eiectus; vel quilibet alius cinis, & repurgatur traiectione per cribrum,","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 156","label":"LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/156"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 157-2","label":"LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/157-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/157-2"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}