{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 173-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 173-2","ref":"173-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/173-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/173-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"VEGETALIVM QVORVNDAM LIQVOR. Rediguntur in puluerem subtilissimum, & spiritu vini extrahuntur. Quod refractarium est, calcinatur suo modo in reuerberio, iterumque digeritur, dum abierit in vinum, quod in alcali coagulatur. Alcali soluitur. Hoc modo crocum praeparant, item caphuram & similia, caphura tamen praemaceranda aceto est, sicut terebinthina coquenda, vt fiant laeuigabiles. Destillantur etiam cum spiritu vini, vt exeant per alembicum. Sed eiusmodi res melius per modos essentiarum concinnantur. Possunt enim pulueres laeuigari in oui albugine indurata solui, quo pacto fit oleum myrrhae, vel destillatione in olea attenuari, aut tinctura parari, vel incinerata in alsali cogi, quod soluatur, &c. LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Quae pinguia sunt, quaeque tota in pinguedinem liquidam dissoluuntur, hanc classem habent communem cum oleis. Itaque diuerso respectu magisteria sunt & essentiae; veluti si succinum, myrrha, &c. ita pararentur, vt totam oleum secederent, &c. TRACT. I. CAPVT XXX. De alijs quibusdam transmutationibus promiscuis. Praeter dictas classes, in varijs naturae generibus eueniunt transmutationes promiscuae, quas ad artem quoque reuocare nonnunquam solemus.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 173","label":"MAGISTERIVM ET LIQVOR CARABES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/173"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 174","label":"VEGETALIVM QVORVNDAM LIQVOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/174"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}