{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 187","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/187.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Cùm enim principia sint analoga, ita vt videantur eadem substantiâ, at aliter duntaxat affecta metalla gignere, aut gemmas: ars reuocat metalla ipsa & similia item ad substantiam illam, disponitque aliter miscendo, alterandoque. Et sic virtute essentiaque gemmas producit, quas efficaces esse nemo negabit, cui constat metalla & eorum calces non sine viribus esse. Duo porrò modi huius artificij maximè sunt comprobati. Vnus communi massae incoquit metallorum & mineralium aliorum virtute praepollentium calces aut tincturas: alter succos miscet. (Hos duos modos maximè illustrarunt duo artifices, Bapt. Porta scilicet, & Dornaeus. Quae Paracelsus tradidit, videntur ineptiae esse, &c.) Massa illa communis, aut crystallus purissimus est à natura acceptus, aut è silice similibusque ita comparatur. Silices fluuiatiles calcina in reuerberio, & redige in puluerem impalpabilem. Huius partibus duabus adijce salis tartari, salis alcali partes singulas. Subige cum aqua in massam, quam exiccatam in reuerberio torre donec ignescat, neque tamen fluat. (Alij albumina ouorum praeparant, vel similia in mucores resoluta, & fixa. Inuenitur aliquando silex candidus & perspicuus in auri & stanni fodinis, ad opus istud non ineptus, qualem memini Slaccev valdae effossum. Fluores nisi figantur prius, aut saltem ingeniosè eliquentur, vix conducent, praesertim autem periculum fieri poterat in pyramidibus sexangulis adamantem repraesentantibus, quas radios, [G] Sthralen [/G], vocant, &c.) Tincturae, quae sunt altera pars compositionis, è metallis extrahuntur, aut magisteria calcium & liquorum in earum locum veniunt, nonnunquam etiam metalla integra miscentur. Et si requiritur perspicuitas, ita prius elaborantur vt transluceant, veluti cum calces metallorum soluuntur & filtrantur ad purissimum, &c. In alijs mineralibus potissimas habet hydrargyrus fixus, sulphur fixum & similia quae propè ad metalla accedunt. Conflaturus itaque gemmam primi modi, sint in promtu colores metallici ingeniosè lecti & praeparati secundum rationem gemmae quam exprimere cupis. (Imitamur autem potissimum nobilissimas, cum ignobiles operae precium non exhibeant, & alias abundent, vel etiam nouam aliquam meditamur. ) Massa illa communis fundatur in catino, quem prius madefeceris aqua lotionis plumbi vsti, ne massa ita concrescat illi vt vix possit abstrahi, attende autem, vt tam diu in fluxu stet, dum planè depuretur, fiatque vndiquaque sibi conformis, citra omnes bullas, vel vesicas, quae possint gemmę continuitatem laedere. Deinde adijce tincturas, seu colores metallicos debita proportione, & cum delicuerint, exactè permisce. Sine tandem sponte recc 3 frige[M] Nota verò ideò etiam misceri debere quia colores graues fundum petunt. Porta praecipit vt etiam post tincturas ingestas per 6.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 186-2","label":"TRACT. I. CAP. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/186-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/186-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 188","label":"TRACT. I. CAP. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/188"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}