{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 206","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/206.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Ita cum suffurnium in fornace curua refectum est, oculo facto emittitur in inferius locatum praefurnium, &c. Haec adeò generalis obseruatio est. Sed & in singulis peculiaria sunt praecepta, quae magistri probatorij, Zygostatae, monetarij, in summam contraxerunt, è quibus facile quid in magnis excoctionum operibus fieri debeat, dilucidum euadit. (Maxima est varietas & venarum, & artificum. Itaque hic non scribitur quid quisque & quàm multum coquat, sed quid conueniat ad finem praestabilissimum. Circumstantiae quid addendum, quid omittendum sit, satis monebunt.) DE AVRO E VENA EXCOQVENDO. Auri & argenti dites venae plaerumque eadem excoquuntur arte, in furno scilicet clauso, prius calefacto seu per carbones tantum, seu per liquationem scoriarum, aut lapidis, aut fluorum, &c. Post imposito lapide facto ex pyrite & in panes fuso, inde vena ipsa cum lythargyro, plumbagine fluoribus, &c. Tandem carbonibus, vt impleatur fornax vsque ad summum. Ita excoquuntur ad iustum tempus, quo praeterito, reserato oculo decurrit igneus riuus in praefurnij catinum plumbo liquato instructum, exeuntque scoriae primùm, postea lapis, tertiò metallum, & in catino vice versa subsidet metallum, scoriae innatant, lapis in medio est; vnde separantur. At in auro peculiariter. Elige diligenter veram venam, & grana eius, cum facilis sit à similitudine mineralium quorundam error. Grana autem auri foecunda sunt cinerea, vel lazurina in fractura Galaenam repraesentantia, aut dentibus dilatabilia &c. Haec si mitia sunt, meraque, excoque in plumbum, addito fluxu leni cum carbonum puluere. Si item valdè tenerum esset aurum, limaturam ferri appone, ne à fluxu dissipetur. Sin mineralia rapacia, intractabilia, aut montes inanes sunt inspersa; mitiganda vena est lotionibus, tostionibus, eliquationibusque cum fluxu, & tunc in plumbum facilè intrat aurum. Est tamen in diuersis diuersa obseruatio. Si aurum esse in cadmia, ferrugine, ochra & similibus, non tamen planè syluestribus & contumacibus deprehendis: partem eius vnam misce cum duplo fluxus lenis, & in catino paulatim calefacito, tandemque eliqua, quo facto submitte plumbum quindecuplum & excoque paulatini. Scorias à prodeunte liquore abstrahe: massam fulmina. Potes & plumbum vnà imponere, prout res feret. Marcasita auri ferax, (quod cognosces si ignita & restincta in vrina puerili bis terve, colorem non perdit) quae est mera, non mista alijs mineris, tunditur, assatur probè vt candefiat; restinguitur vrina, idque repetitur sexies vel octies donec inter assandum fumus exurgat nullus.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 205-2","label":"LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/205-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/205-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 207","label":"LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/207"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}