{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 226-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 226-2","ref":"226-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/226-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/226-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/226-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"TRACT. I. CAPVT XLVIII. De elementis expressorum succorum & similium. Magisterium elementorum est cum mista in sua resoluuntur elementa. Et sunt elementa naturae, vel artis, quorum illa per putredinem naturalem, vel violentam corruptionem facta, à chymico principaliter non expetuntur, nisi quod cum aliquibus operationibus incidant, possintque etiam in medicina vsurpari, quia non quoduis corrumpitur in quoduis, estque discrimen inter elementa nondum mista, & ex mistione reducta. Elementa artis naturae elementis sunt analoga, & operationibus artis è misto educuntur: vbi notandum quod artifices in his quae perfectè sunt mista (vt gemmis, metallis, plantis, animalibus) quinque naturas inueniant, quatuor nempe, quae cum elementis conueniunt, & quintam, quae est coelestis naturae aemula. Itaque & elementa huius capsulae vocantur. In magisterio elementorum quinta illa natura non educitur seorsim, sed cum aliquo elementorum, quo potissimum valet mistum, manet. Quanquam ergo etiam in extractionibus essentiarum fiant phlegmata, corpora terrea seu capita mortua, quae elementa videntur repraesentare, non tamen haec sunt eadem cum illis.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 226","label":"TRACT. I. CAPVT XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/226"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 227","label":"TRACT. I. CAPVT XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/227"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}