{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 229-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 229-2","ref":"229-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/229-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/229-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/229-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"ELEMENTA METALLORVM EX PARACELSO. Metallum potabile per aquam fortem ad oleiformem consistentiam redactum, perfunde duplo aquae fortis, quae respondeat cuiusque metalli naturae, & satis sit valida. Inclusum vitro forti, in fimo digere per mensem, postea destilla leni cinerum igni, & abstrahe aquam totam: quod in fundo restat, de auro, aurea marcasita, hydrargyro & cupro, ignis nominatur, cum quo tamen est aer: de argento, & argentea marcasita, aqua, cum qua est aer forma caerulea: de stanno aer instar olei citrini: de plumbo terra, cum qua est aer: de ferro oleum obscurum rubeum. Caeterum hoc ipsum quod ita de singulis remansit, resoluitur iterum, fitque potabile cum aqua forti, & in hac forma seruatur. Quod destillatione in receptaculum prolapsum est, elementa dicitur continere diuersa, quae segregentur per balneum, cineres vel arenam: veluti de auro & affinibus terra & aqua exijt: in arena exit prius aqua, terra sequente. De argento prodit terra & ignis. In balneo separatur terra primùm post ignis: de plumbo ignis & aqua sequestratur, quorum haec praecedit in separando, ille sequitur agnoscendus colore suo. E stanno ascendit aqua, ignis, & terra, quae in balneo eodem separantur ordine. ELEMENTA MARCASITARVM SEORSIM. Marcasitas potabiles cum aqua forti digere per mensem. Segrega fortem. Restat puluis, quem forti denuò affusa in oleositatem redige. Facta digestione abstrahe fortem, & spiritum vini affunde: commacera, abstrahe, idque saepius. Tandem etiam aqua dulci fiat idem. Aqua fortis abstracta secum vexit elementa quaedam. Segregetur illa in balneo, restant elementa duo, quae separa per arenam, & edulcorata serua. Conueniunt autem elementa cum metallicis.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 229","label":"TRACT. I. CAP. XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/229"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 230","label":"ELEMENTA METALLORVM EX PARACELSO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/230"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}