{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 239","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/239.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"(In hoc principia sunt euidentiora, vt & in venis metallorum.) Principia vitrioli: Destilla spiritum fortiter. Abstrahe phlegma: quod est pro mercuriali principio. Salem quaere in capite mortuo. Spiritum cum aqua ardente digere & destilla saepius, quousque exeat dulcedo, quae est pars sulphurea, quae etiam sua sponte enatat ad superficiem diuturna maceratione. Spiritus coagulatus praebet partem mercurialem & salem. Talis processus est & in tartaro, & similibus. Iubent coquere vitriolum in aqua. Sulphur innatans specie pinguedinis abstrahitur. (Salem vitrioli Zvingerus etiam nominat eum, qui ex capite mortuo spiritus destillati exit. ) Penotus coquit vitriolum in aqua & imponit ferri laminas, donec rubedine obducantur, qua abrasa reponit illam, colligitque nouam, vsque ad finem. Aliqui sulphur vitriolatum vocant si coctum purgatumque calcinetur, oleo misceatur, iterum calcinetur fortissimo igni, &c. (Hic iam disceditur à natura hydrargyri longiùs, & pro mercurio habetur quod aquae qualitates habet. Sed & tertium principium sal scilicet, cum terra mistum est, salisque naturam habet propinquius quam sal metallorum, quem fortè rectius vitriolum, aut ex hoc alcali appellaueris. Ita & sulphur cum externo congruit magis quàm in metallicis, vbi in excoctis ob fixitatem suam ab externe discedit longius.) Principia lapidum & gemmarum: Redige in calces solubiles. Solue. Destilla lento igni. Exit aquosus humor pro mercurio. Reliquias macera spiritu vini. Destilla spiritum. Refunde, & cohoba saepè. Tandem extrahes sulphur forma olei, quod à menstruo separabis, & in suam formam si placet, coagulabis. Sal in menstruo & capite mortuo inuenitur.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 238","label":"DE PRINCIPIIS METALLORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/238"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 239-2","label":"DE PRINCIPIIS VEGETALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/239-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/239-2"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}