{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 243","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/243.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Istis autem appellatur nominibus, non quòd planè ad elementa non pertineant extracta, sed quod in collatione cum partecrassa, nobilis altera videatur, anima, balsamus vitae, essentia purissima, & coelestis natura esse (quanquam nonnihil etiam a coelo habeat, vel secundum materiam, si his aliqua fides est, qui in segregatione coelestis lucis à terra obscura, non omne abscessisse aethereum ex Platone putant, aut saltem postea in ortu mistorum aliquid inde repetitum, idque comprobat ratio agentium è coelo corporum in haec inferiora, &c.) Extractum postea est: Ens primum, & essentia. Ens primum est extractum minerarum, quae nondum attigerunt vltimam perfectionem, suntque seminalis potentiae foecundiores. Hinc nominari solet & materia prima, quae est cuiusque generis, & vim ad id proximam habet, ex qua primùm motus naturalis ad substantiam existit. Petitur primum ens è mineralibus potissimum. Hic enim venae metallorum & gemmarum actu quidem illis vacuae, at potentia foecundae inueniuntur. In vegetalibus quaeritur ex plantis, cùm adhuc sunt in herba, vel immaturis fructibus. Animalium classis non multa praebet, nisi è sanguine conficere velis, & ouis. Ita & ranarum similiumque spermata ad hunc vocantur vsum. Nonnulli è cibo potuque producere conantur, quod his nutriatur substantia potestate eadem existentibus. Itaque pro humano ente vini & panis extractum faciunt, quod hic sit cibus humanus: sed non considerant, quod vtrumque remotiore sit potentia quàm vt humanum ens faciant, quandoquidem vtroque aluntur etiam sues. Nec ad propinquum adduci possunt ignibus externis, qui de humana natura habent nihil, & non minus praeparant porcis quàm hominibus. In medicina magnum dicitur habere momentum ens primum. Nam instaurationem virium, & renouationem creditur praestare, quasi sicut noui metalli, gemmae, alteriusue rei principium natura inerat: ita etiam motus ad nouas vires in homine. Sed vide ne disparsit ratio ad gemmam habere motum, & ad hominem renouandum à radice. Considera item, an quod in natura erat, maneat, à vi artis. Spiritus exiles naturae & crases vix ita poterunt seruari, vt ostendit magnes, ferrum, vitriolum, galla, &c. & Quod in natura profecisset ad gemmam, in homine ad morbum proficeret, &c. Si vis vti eiusmodi phantasticis non innitere, sed medicorum regulis & experientiae. Alioquin cum venis coniunctae sint variae partes minerarum, atque etiam excrementa, quae adeò exactè non licet separare, quin magna parte maneant, aut vnà vis prolifica pereat: facilè etiam de his concluderes, quòd suo motu corpus impellant, & immutare conentur, &c. Fiunt [M] & Galenicam & nominum portenta sine sensu, magica superstiti one fundens. Materiae prima. Vox primi entis non conficta à Parac. primum est, sed longè antè fuit in vsu, vt vetusti libri testantur. [/M] Fiunt porrò prima centia ex suis matricibus per digestiones in suis menstruis, solutiones, coagullationes: interdum & sublimationes, & destillationes, conuenitque praxis nonnunquam cum succis extractis, nonnunquam cum essentiis quintis & tincturis, nonnunquam cum magisterio liquorum.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 242","label":"TANTVM DE MAGISTERIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/242"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 244","label":"PRIMVM ENS METALLORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/244"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}