{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 255","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/255.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"GVMMI, RESINAE, &c. Haec sunt naturalia extracta. Itaque non egent nisi tantum depuratione per solutionem, filtrationemque crebram & coagulationem. Quod si non pura exierint, sed crassas feces habeant, etiam extrahi possunt per olea, vini spiritum, lixiuia, &c. In quibus coquuntur, coctum depletur, colatur & inspissatur. Nonnullis acetum adhibendum est, alijs aqua vel simile menstruum. Si elaboratur amplius, fit ex eis quinta essentia, tinctura, oleum, &c. Quae cum oleo extrahuntur, si succulenta sunt per se inijciuntur & coquuntur ad tabem. Exprimuntur & recoquuntur ad spissitudinem quę placet, vel ad humidi aquei secessum. Alijs adijciendus est succus quidam vel liquor, vt vinum, &c. praemittitur & maceratio, &c. SEPTIMVS EXTRAHENDI MODVS. Quae pulpam habent, eamque cum liquore proprio, vt cerasia, pruna, &c. In aheno coquuntur cum diligenti versatione, quoad instar pultis euaserint. Postea per angustum cribrum vel filtrum transiguntur, vt cuticulae & lapilli secedant. Pulpa reponitur ad ignem, & ad spissitudinem iustam coquitur, cauendo per motionem assiduam ne aduratur. Nonnunquam tamen & his additur aqua cum qua decoquantur. Interdum cum recoquuntur sacharum, mel, aromata, &c. adijciuntur. Ita fiunt succagines multae seu apochylismata ex moris, baccis ebuli, sambuci, iuniperi, quibus aqua addenda est; ita ex pyris, pomisque conficiuntur succi spissi. [S] Recipe [/S] baccas ericae bacciferae ([G] Mehlbeer [/G] vocant Germani) imple ahenum, lento igne primum coque agitaque cum lignea spatha, & exudant seu soluuntur in multam aquam. Traijce postea per cribrum angustum, vel pannum, vt lapilli secedant. Succum coagula. Euadit ruber, & acidum quid sapit. Poteris addere tertiam mellis & aromata. Vsus est ad malaciam, anorexiam, ventris fluxus, menses nimios, dolores laterum, &c. [S] Recipe [/S] baccas iuniperi, tusis in mortario aquam affunde, coque cum versatione, cola, & recoque ad spissum. Adijce sacharum & aromata, si placet, &c. [S] Recipe [/S] cydonia concisa vel etiam radula comminuta; coque ex fontana ad spissitudinem mediocrem. Traduc per pannum, & pulpam collige, quam sacharo condire potes. Si liquidius relinquis decoctum, ita vt colatura sit dilutior, frequenter potes colare ad perspicuitatem, posteaque addito sacharo, paucaque ichthyocolla & aluminis momento inspissare instar syrupi crassi. Succum si infundas vasis ligneis, per se postea densescit. In extrahenda cassia satis est vapor aquae bullientis, vt pulpa euadat liquidior, possitque abstergi per attritum ad cribrum, vel pannum, vt placet. Ita nonnulli etiam cydoniorum aliorumque malorum segmenta probè depurata per vaporem duntaxat emolliunt, indeque segregant per cribrum, aut filtrum.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 254-2","label":"OSSIVM EXTRACTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/254-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/254-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 256","label":"MODVS OCTAVVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/256"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}