{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 30","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/30.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"Est autem rerum diuersarum diuersus fundendi modus, veluti quae dam funduntur praecedente ignitione, quaedam sine ea; & nonnulla viscidè aut tenaciter, nonnulla praecipitanter, quaedam mediocriter, &c. Ita alia cum bullis & strepitu, alia quiete, &c. Interdum quae fundere volumus, nec tamen sustinent fusionem quam requirimus ob molliciem, figimus prius & induramus. Itaque hinc iudicium quoddam bonitatis solet sumi interdum, veluti in genere metallico, si quod pro auro exponitur, fusionem auri veri habes, quantum in hoc est, pronunciatur aurum. Est opera danda, vt res liquidè fluat, & compendiosè. Huius gratiâ excogitata sunt additamenta, & aliae benè fundendi rationes, quę etiam inseruiunt ferruminationi. Sic facilè fluit quod parti fusae immittitur, vt plumbum frigidum fuso. Aliàs adduntur fluxus, seu fluores, vt appellant, quos oportet tales esse, ne res fundenda detrimentum capiat, quod fit si acres fluxus volatilibus adijciuntur, &c. Hinc vsus excogitauit peculiares fluxus ad massas paruas exactèque probandas, peculiares ad magnas; alios ad nobiles, alios ad ignobiles, firmas, infirmas, maturas venas, immaturas, &c. Fluxus autem plaerumque comminutus, aut vna imponitur igni, aut inspergitur rei iam candenti, seu toti, seu quâ opus est. Fluxuum materia est eiusmodi, lenium quidem, fluores metallici seu potius minerales, qui specie gemmarum eruuntur ex suis fodinis, coloris modò aurei, modò purpurei, viridis, albi, translucidi, misti, &c. Hos crassè tusos fusores metallorum venis miscent, additoque carbonum puluere infundunt fornaci: postea metallorum recrementa trita elotaque, praesertim autem eorum quorum venae fuerunt mites, non rapaces in igni, & corrosiuae, quanquam vis haec cum spiritu arsenicali ignium potestate inter excoquendum plaerumque est difflata, & in realgare redit: inde lythargyrum elotum & plumbago: silicum transparentium species crystallinae: chrysocolla, seu borax: fel vitri: lapides vitrei, arenae vitreae, vitra tusa, & his affinia alia. Ita cuprum breui funditur, si inter liquandum aliquid vngulae caballinae inijciatur. Stannum & plumbum facilè eliquantur sebo, cera, aliave pinguedine soluta iniecta: si tenerae auri venae funduntur, aliquid limaturae ferreae additur, ne fluxus dissipet metallum. Quaedam etiam antè aliquoties igniendae sunt, & vrina puerorum restinguendae. Acrium verò fluxuum materia est, quaecunque sulphurea, salsa, arsenicalis, &c. Vt sulphur, stibium, realgar, arsenicum, auripigmentum, sal fusus, tartarum, vitriolum, sal petrae, nitrum, sal gemmae, alkali seu soda, &c. Quaedam suos secum habent fluxus: & cum vident artifices vnius generis metalla diuersa esse fluendi potentia, plaerumque dura eliquant prius, mollia verò sub finem subijciunt, vt quasi transcurrant fornacem, quaedam etiam saltem merguntur in praefurnio, atque ita in eo quod è fornace effluxit, eliquantur. Hoc autem fit in purioribus metallis venisque, vt argenti rudis plumbi, vel rubei, &c. Nonnunquam praemittitur fusio scoriarum, qua simul incalescit fornax, &c. Fluxus additi (si quid de ijs restat,) aufferuntur cum scorijs, aut deriuantur, alio ve segregantur modo per decussionem, effusionem, &c.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 29","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/29"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 31","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}