{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 31-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 31-2","ref":"31-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"CAPVT XVII. De deliquio in aëre. Deliquium est liquatio concreti, quae fit insinuante se humiditate externa, & siccitatem resoluente, vt fluat. Ita resolutum quod est, liquor vocatur, & consistentiam habet aqueam. (Quanquam enim & lapides calcarij dissipentur ab humiditate aërea vel aquea; tamen hoc nec liquatio est, nec liquor quod inde existit appellatur.) Nonnunquam autem totum coagulatum ita deliquescit; nonnunquam saltem quod in eo est solubile, in humore: & tunc seruit haec operatio pro abstractione, seu segregatione aliqua. Reducitur liquor per abstractionem humiditatis quae est ingressa, diuaporatione, aut quauis alia ratione, maximè coagulatione. Deliquium est duplex; vaporosum, & embapticum. Deliquium vaporosum est cum res in subtilem puluerem redacta aëri vapido exponitur, & humescendo in liquorem soluitur. Ille verò aër vapidus modò calidior est modò frigidior, qualis est subterraneorum irriguorum, & res soluenda, nisi per se sit apta, ad salis potissimum, vel similium naturam elaborando adducitur, quod fit maxime calcinando, aut ad eam siccitatem redigendo, quae humiditatem externam auide combibat, & diffluat promptè. Necesse enim est tenacem compagem solui, & friabilitatem quandam salis induci. Administratio huius deliquij est multiplex.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 31","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 32","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/32"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}