{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 318","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/318.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"In ligno aloës maiori cum solertia regendus ignis est, vt sit lenis. (Oleum hoc descensorium apud Mesuen exemplis ligni iuniperi ex fraxini diligenter explicatur, sicut & à Manardo Marinoque comprobatur & Syluio. Apparatum autem iuniperini licet repetere ex primo libro de destillatione descensoria. Addunt interpretes, ita destillari etiam ex Guaiaco, ex ligno sancto pineo & alijs, praesertim pinguibus & succulentis; item fructibus, baccis, seminibus. Mesuaeus eodem modo parari etiam Gagatinum docet, &c.) OLEVM DESCENSORIVM EX FOLIIS LAVri, pomorum, arant. limonum, &c. Incisa tunde crasse. Para ad descensum. Destilla per tabulam in vitrum, non sepultum, vt possis inspicere liquorem manantem. Si oleum innatat aquae, quae in vitro recipiente ponebatur, vel si tenaces guttae manant; muta recipiens. Et tunc auge ignem. OLEVM EX FLORIBVS, CINAMOMO, BACcis iuniperi, corticibus arantiorum, citriorum, ambare, moscho & similibus, quae tenuis sunt essentiae. Destillantur per balneum descensorium: ita tamen vt ambari, zibetae, &c. Leuissimum adijcias ignem. Oleum baccarum iuniperi, vt & alia grana etiam sic destillantur. Lectas autumno ante meridiem coelo sereno, tunde & exprime per setaceum sub prelo, itaque in prelo sine per diem vt aquositas secedat, quam seorsim serua ad suos vsus: vel etiam destilla in balneo. Reliquias sicca, & tunde in puluerem subtilem. Macera sub fimo in vesica non impleta omninò, clausa per mensem, (vel loca ad fornacem.) Vbi sat humida pultis est, destilla per fornacem descensoriam in receptaculum magnum, vel cucurbitam eiusdem quantitatis. Exit aquositas primum; postoleum; quod cum videris, muta recipientem. E floribus etiam elicitur oleum descensorium, si inhumentur inuerso vase per annum. Si è nuce moschata & ouis vis oleum per descensum parare, ignis sit lenissimus initiò.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 317-2","label":"TRACT. II. CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/317-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/317-2"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 318-2","label":"OL. DESCENSORIVM EX OSSIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/318-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/318-2"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}