{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 336-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 336-2","ref":"336-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"TRACT. II. CAPVT XXVI. De spiritibus. Dictum de arcano specifico astrali est. Adest materiale. Arcanum materiale est, extractum specificum materiae corporis vicinius. Cum autem materia corporum mistorum sit ex duplici elemento humidosc. & sicco: (aer enim & ignis formalia potius sunt & efficientum habent rationem.) Itaque & hoc arcanum aemulans ipsorum conditionem est duplex; Aqua stillatitia scil. & coagulum specificum. Aqua stillatitia est extractum specificum consistentiae & diuisionis aqueae concretione halituum è rebus elicitorum per destillationem productum. (Vnde & à liquorib. per deliquium factis distat, sicut & ab extractis succis liquidis & oleis, quae non sunt ita [GR] dόρισα [/GR]; illi verò etiam non ex halitib. nati. Itaque licet consistentiam habeant aqueam; liquores tamen & succi nominantur rectius; vt acetositas limonum, succus vitium betulae, &c. Qui tamen nonnunquam etiam aquae nuncupantur ob affinitatem. Differt etiam à phlegmate, quod est elementare magisterium, & principium mercuriale, quod hoc ad externum elementum simplex accedat proximi, & aut nihil interiorum virium habeat, aut valdè dilutum quid.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 336","label":"TRACT. II. CAPVT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 337","label":"TRACT. II. CAPVT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/337"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}