{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 351","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 351","ref":"351","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/351","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/351.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"TRACT. II. CAPVT XXVIII. De aquis simpliciter stillatitijs ascensorijs. Aquae simpliciter stillatitiae sunt arcana specifica materialia, è rebus ita destillata, vt cum vim arcanam in se habeant, tamen mitiores sint (quam aquae soluentes) & dilutiorem obtineant substantiam elemento phlegmatico viciniorem. Vel: Aquae simpliciter stillatitiae sunt, quae mitiores sunt virtute & consistentia dilutiores, destillando simplicius productae. Nam elementum phlegmaticum crudius est, & minus tenue, ab externa aqua penè parum differens. Aqua autem simpliciter stillatitia minus ignis habet & plus aquositatis quàm soluens; sed plus ignis & minus cruditatis quam phlegma aut aqua vulgaris. ) Aquae simpliciter stillatitiae fiunt ex halitibus vaporosis magis. Quo fit, vt & leuiore opera parentur quàm aquae soluentes, & aquositatum plus habeant. Illi tamen halitus non minus ex intimis penetralibus secum vehunt partes essentiales igneae virtutis participes. Itaque & quaedam tam propè accedunt ad spiritus oleosiores, vt etiam accendi possint & conflagrare: quae nominatim appellantur aquae ardentes seu inflammatiles. Destillantur plurimum per ascensum rectum. Nonnullae tamen etiam per descensum, & pro cuiusque rei firmitate in balneo aqueo, aut vaporoso, aut sicco seu stufa sicca, vel cineribus, vel etiam arena; nec tantum ex rebus crassis, sed & tenuib. & aqueis, veluti ex humoribus, herbis, aromatis, succis, carneis, osseis, atque etiam mineralibus quibusdam. Notandum enim quod aquae essentiales tantummodo ex illis destillari debeant, quorum essentia potius in aqua est, & in eam promtè discedit. Quae verò potius oleosa sunt, ex ijs essentiale oleum confici debet; ita quibus est in spiritu, ex ijs quaeratur spiritus. In his tamen aquae phlegmatica quae in plantis & animalibus comitantur succum alimentarium, in mineralibus aquam elementarem attingunt, plaerumque sunt vice aquarum. Et omnia aliquando simpliciter pro se destillantur; aliquando certis legibus componuntur. Destillationem praecedit praeparatio per macerationem, purificationem & alia. Res succulentae, vt recentes herbae, flores, &c. Comminuuntur & plaerumque macerantur in suo ipsarummet succo per dies aliquot aut horas, pro ratione firmitatis in compage; quaedam tamen etiam perfunduntur certis menstruis. Quae arida sunt; omninò menstruum requirunt suae naturae familiare. Aquae enim stillatitiae arcanum in humore abundantiori vehunt, qui si deficit in re ipsa, foris addendus est, sed pro analogia rerum. a a a Organa destillatoria è vitro commendantur, vel terra figulina. In aliquibus tamen admittitur etiam vesica ahenea, item pilei stannei, vel stanno subtili. In his res ponuntur ad trium partium ferè impletionem, nisi sint flatuosae. Tunc enim vix dimidium impletur. In ijsdem etiam vasis possunt macerari in quibus destillantur. Ignis adhibetur lentus. Vaporosa enim haec destillatio est.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 350","label":"AD STANNVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/350"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 352","label":"TRACT. II. CAPVT XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/352"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}