{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 352","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 352","ref":"352","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/352","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/352.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Vapor autem eleuatur promtius; & cauendum est empyreuma; quod tamen si contractum est, tollitur denuò per insolationem vel alios modos. In firmioribus ignis intensior est, cum alembicus nubilus fit, phlegma exit. Itaque tunc cessandum est. Quae aquae per cineres vel arenam, modico tamen calore pro rei natura, destillantur, sunt diuturniores, quàm quae per balneum, aut vaporem, quae plaerumque plus habent phlegmatis seu aquositatis. Plus exit aquae, si pileus sit cum refrigerante vasculo, vel pannis madidis frigidis integatur. In subtilioribus adhibentur etiam dolia & canales refrigeratorij; & hae tunc ad olea & spiritus propè accedunt. Non fiunt cohobia super capita mortua; sed si quas efficaciores volumus, ijs infundimus res nouas, & post macerationem iterum atque iterum si placet, destillamus. Nonnunquam non partes planè ipsas infundimus, sed rei eiusdem partes alias, veluti, semina, radices, &c. In quibus est vis validior, si aqua fuit ex herba vel floribus destillata. Nec tantum infundimus res nouas, sed saepè easdem tum in cucurbita collocamus, tum in alembico interuentum craticulae; vnde vapor praeteriens assumit virtutem. Aquae destillatae depurantur, si ad libram j. ss. addas aceti albi boni guttas sex aut circiter. Neque etiam rectificationes sunt aliae, quàm insolationes, vt plurimum, vitra obducenda sunt pergamena vno atque altero foramine peruia. Quas asperiores & diuturniores volumus, ijs addimus aliquid aluminis calcinati, vel quod rectius sit, salis proprij ex capite mortuo facti, vel etiam alcali suum. Quaedam destillatae saporem suae rei perdunt, quae tamen arcanam vim nihilominus habent, si quidem rectè sunt paratae; vt quae ex dulcibus, salsis, amaris per ascensum fiunt: in amaris tamen interdum etiam saporem assequimur, nisi destillentur per vasa plumbea, stannea, ahenea, &c. E nonnullis color & reliquae virtutes interiores vna cum aqua extrahuntur, idque fit potissimum in plantarum partibus, vt herbis, folijs, fructibus, floribus: tum ascensu, tum descensu, cui tamen teneriora, vt flores &c. conueniunt rectius. Praxis communis per ascensum est, vt in extractis aquis infundatur noua materia per triduum, donec tinctura sit exhausta, adiecto solidioribus vini spiritu. In balneo extrahitur phlegma. In cineribus vel arena color, instar tincturarum.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 351","label":"TRACT. II. CAPVT XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/351"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 353","label":"TRACT. II. CAPVT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/353"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}