{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 355-2","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 355-2","ref":"355-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/355-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/355-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/355-2.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"TRACT. II. CAPVT XXX. De aquis herbarum humidarum recentium, & quae similia sunt. Duplex hîc solet obseruari ratio. Herbae tota substantia (vel ea parte quae in praesens suppetit) tunduntur, & in aqua copiosiore macerantur, vel pro consistentia rei, ita vt nunquam duos digitos excedat duntaxat: & obseruandum est, quod si humidae frigidae sint res, aqua sumatur: sin calidae siccae, vinum vel aqua ter destillata, aut ros destillatus, &c. A copiosiore aqua vix tertia pars abstrahitur. Exemplo est aqua cichorij, chelidoniae, &c. Radices & herbam cichorij medio Maio lecta duodecim librarum tunde vel incide minutim. Affunde fontanae libras viginti, macera per diem, destilla ex vesica libras duntaxat octo. Quod si herbae potentia sunt aromaticae, potest repeti infusio, aut etiam denuò radices vel semina iniici & destillari. Sed infunduntur res aridae, triens scilicet in libra vna, in balneo per horas 24. & destillatio peragitur calore leuiore: sin frigidae sunt, non repetitur destillatio. Sed huic modo in aromaticis praesertim praefertur alius. Res recentes succulentae incisae minutim, tusaeque macerantur in suo succo per noctem, vel pro rei natura. Collocantur postea in cucurbitis, & destillantur seu balneo, seu cineribus lentis, seu in furno cacabario, calore vaporoso. Ita longè efficacior fit aqua rosacea, si tusi flores absque menstruo, aut eo saltem pauco, ita vt tantum irrigentur, destillentur modico calore balnei, quàm si copiosa perfundantur aqua. Si frigorifica vis petitur potius, satis est vna destillatio, praecedente irrrigatione ex aqua fontana, vel rosacea veteri. Sin vis confortans & odor, plures fiunt infusiones in destillato. Infundi verò debent rosae siccae moschatae, & tunc etiam solet addi parum pulueris chariophyllorum, vel aqua eorum. Destillata aqua insolando rectificatur. Ita fit aqua ex liliorum conuallium floribus, tiliae, lilij, chariophyllorum coronariorum, hyacynthorum, narcissorum, caltharum, violarum, lilij inter spinas, &c. Ita ex fumariae herba, acetosa, petroselino, taraxaco, tussilagine, & reliquis.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 355","label":"AQVA CINAMOMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/355"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 356","label":"AQVA VERBASCI ASCENSORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/356"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}