{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 362","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/362.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"TRACT. II. CAP. XXXIIII. De aquis stillatitiis ascensoriis mineralium. Ex omnibus è quibus sal alkali fieri potest, mediante hoc etiam aqua quaedam conficitur, sed tenuis & phlegmatica. Itaque non in multis per se inuenire est aquam essentialem specificam. Quae verò mediante menstro seu aqua soluente aquam praebent, particulam essentiae in menstruum deponunt, de quo aliquid remanet. Ita etiam si aqua ex deliquio salis per raphanum, in quo restincti sint lateres, conficiatur. Ita ex omni minerali facies aquam, si id redigas in calcem solubilem, quam solutam digeras cum duplo vini spiritu, posteaque destilles aliquoties. Ex antimonio fit aqua purgans in hunc modum. Stibium cum aequa parte nitri calcina in reuerberio per dies quindecim. Affunde aquam ardentem ad tres digitos. Digere, destilla. Aqua aluminis dulcis: Destilla alumen, refunde liquorem, macera, destilla, & repete hoc donec figatur. Solue in liquorem per deliquium, putrefac per mensem, destilla, exit aqua dulcis instar sachari. Paracelsus. Aqua vitrioli: Destilla vitriolum crudum, praeparatum tamen soluendo, filtrando, & coagulando. Aqua exiens, aliàs quidem respectu spiritus est phlegmatica: habet tamen etiam aliquid essentiae, sed duntaxat externi vsus. Fortior euadit, si ter quater ue refusa fecibus destilletur. Affinis his est aqua tartari: Tartari libras quatuor destilla per retortam cum receptaculo magno, quomodo spiritus eliciuntur, exit oleum cum aqua. Abstrahe aquam in balneo per rectam cucurbitam. E libra exeunt aquae vnciae duae vel sescuncia: datur drachma cum aqua fumaricè ad febres, scabiem, gallicam, hydropem, &c. Aqua Mercurij: Stanno liquefacto, cùm iam incipit indurari, infunde parem hydrargyrum, & bene subige in amalgama. Adde tantundem hydrargyri sublimati. Tere optimè in marmore, tritum destilla in aquam. Haec di [unclear] estigio interficere. Potes eam facere etiam exsolus [unclear] allis dictum est. Aqua calcis: Misce calcem viuam cum onorum albo, tere in marmore, digere per horas viginti quatuor, destilla, exit liquor crassus. Colloca in humido aëre per biduum. Destilla iterum. Vsus eius est ad teneram cutem faciendam, & contra scabiem. Aquae gemmarum: Redigantur in calcem modo magisterij. Soluantur in liquorem. Addito vini spiritu digerantur; destillentur cum cohobijs, donec aqua tincta gemmarum viribus exeat. Vel: Gemmae soluantur per acetum aut aquas saxifragas. Solutum destilletur.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 361","label":"TRACT. II. CAP. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/361"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 363","label":"TRACT. II. CAP. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}