{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 363","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 363","ref":"363","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"TRACT. II. CAP. XXXV. De aquis stillatitijs descensorijs. HAE sunt, quae per descensum destillando extrahuntur, è rebus plaerumque tenuioris substantiae, quales sunt flores, herbae tenerae, fructus & carnes molles, &c. In quibus plurimum destillatio procuratur per ollam & sartaginem, etiam colore interdum seruato. Variat tamen administratio. Aqua fragorum: Fraga matura consperge sacharo, & tunde in pultem, quam impone ollae linteo obductae, adhibitisque prunis per sartaginem destilla. Hoc modo violarum flores, cichorij, borraginis, &c. Destillamus: ita paratur aqua polygoni, hyperici, & similes. Aqua caltharum: Phiolam imple floribus caltharum concisis. Obijce glomerem fili ferrati. Destilla per descensum ad solem. Ita fit aqua cum colore sui floris. Sic flores verbasci, buglossae & alij aquam desudant: item flores rosarum cum musco destillantur per balneum descensorium in aquam. Aqua ranarum: Ranas purgatas & tusas per duas ollas igni circulatorio destilia. Vsus aquae est ad lepram. Ita sit aqua ex taleolis scyllae, ad mures occidendos. Aqua florum cichorij aliter: Vittam muliebrem crinalem suspende in vitro ad medium. Imple flaribus concisis tusisque Occlude operculo. Vitrum in aquam frigidam pone ad medium. Destilla ad solem, & defluet aqua. Aqua florum pruni syluestris: Flores purgatos tusosque destilla per linteum super ollam expansum. Aqua terebinthi: Resinam pone in vase ligneo fundi rarissimi & porosi (quale est ex hedera, &c.) & transudat liquor. Eodem pertinet & extractio per deliquium, cum scilicet non tota res soluitur, sed aquositas essentialis in subtili parte existens coagulata resoluitur & defluit vel per marmor, vel sacculum, aliave instrumenta. Sic aqua tartari calcinati conficitur & aliae.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 362","label":"TRACT. II. CAP. XXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/362"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 364","label":"TRACT. II. CAP. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/364"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}