{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 367","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 367","ref":"367","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/367","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/367.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Omnia autem pulueranda, alijs quae puluerari non possunt incisis, terantur affusa aqua cinamomi, vt fiat pasta. Indies autem dum macerantur, affundatur de vino maluatico; vt tandem sex digitos exuperet. Tandem destillentur aquae tres, quarum singulae seruentur seorsim. In vsu commisceantur cum tertia parte syrupi acetositatis citri; vel cinamomi, &c. pro necessitate. Eiusmodi aquae etiam fiunt res permiscendo cum fecibus vini in pastam; quae sinitur in digestione menstrua cum parte spirit. vini charyophyllati. Inde fit destillatio. Aqua caponis instaurans ex Gesnero: \"Pulpa capi fatigati occisique, detracta pelle, pinguedine, & sordibus, abluatur aqua nenupharis & lactucae. Adde conseruarum violarum, florum nenupharis singulas vncias, conseruarum borraginis, buglosse singulas sescuncias, semin. papaueris albi, lactucae singulas drachmas, pulueris diamargariton frigid. sesquidrachmam, succi pomorum odoratorum vncias duas. Mista digere in diplomate, & destilla. Da conualescentibus à febri. Fit & aqua capi ad alios vsus, vt ad oppilationem epatis, icterum, &c. Capo purgato, cocto, tuso, adde aquae viol. bethonicae, endiuiae, lupuli, cuscutae, cichorij singulos quadrantes, succi pomorum redolentium trientem cum semuncia, decocti capi macri libram, santali citrini drachmam cum duobus scrupulis, spodij drachmam, cinamomi didrachmam, caphurae grana quinque. Coque in diplomate horis quatuor. Expressum fortiter destilla. (Si addideris destillato spiritus vitrioli quantum satis ad acorem tenuem; obstructiones expedit fortius.) Aqua odorata: Aquae rosaceae. Puluerum styracis calamitae, laseris, cinamomi, charyophillorum, &c. Infunde aquam pulueribus, vt excedat duos digitos. Digere per dies septem. Infunde in cucurbitam, ad alembici rostrum pone rosas fragrantes, ambar, & moschum. Destilla in balneo. Rectifica insolando. Porrò componuntur aquae etiam ad alios vsus, veluti: Ad vermes: Recipe rasurae cornu ceruini vncias duas, myrrhae, croci, an. drachmam, centaurij minoris, foliorum persicorum, nucleorum persicorum, rutae, seminis cinae singulas semuncias, nitri drachmas tres, colcotaris, tartari calcinati, singula didrachma, corallinae manipulum medium, scobis ligni coryli manipulos duos. Macera in decocto cornu ceruini cum aniso, per dies decem. Destilla aquas tres.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 366","label":"AQVA THERIACALIS PONTANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/366"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 368","label":"AQVA THERIACALIS PONTANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/368"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}