{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 370","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 370","ref":"370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/370.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"TRACT. II. CAPVT XXXVII. De alkali. Tantum fuit de aquis stillatitijs. Coagulum specificum est essentia materialis terrea, concreta in consistentiam siccam per coagulationem. Quanquam itaque etiam alia sunt coagula magisteriorum; & coagulent nonnunquam etiam olea & tincturae; distat tamen hoc à caeteris, quod non tantum extractum specificum sit, sed & materiale magis & compagis siccae, licet nonnunquam in puluerem redigatur. Coagulum extractum est duplex: lapillus, & bolus. (Ita vocabulis vti cogimur, quando res aliter designari commodè non potest.) Lapillus est coagulum extractum per humorem, ex quo concrescendo existit substantiae friabilis & vitreae. Solus enim humor extractionis huius medium est. In humore etiam lapillus coagulat, quanquam modò spissior & veluti lutum sit, modò dilutior. Ita est & vitreae naturę, quod attinet consistentiam, & fragilis, licet non semper particulae sint grandes, sed non rarò sal. vulgaris, aut concretionum niuearum, pruinaeve instar. Lapillus est duplex: alkali & glacies. Alkali est lapillus salis modo ex calcibus reuerberatis per humorem extractus dissipatoque humore coagulatus. Alkali itaque tunc nominatur principaliter, cum relicto impuro segregatoque corpore, essentia forma huius lapilli elaboratur. Cum verò integrae res calcinatae & diffusae ad solidam consistentiam reducuntur, vt cum sal communis soluitur humore & iterum coagulatur: item cum margaritae calcinantur totae, soluuntur & coigulantur vicissim, magisteria per se sunt; at alkali ex similitudine vocantur. Non omne quod in humore soluitur & vicissim coagulatur, est alkali. Inueniuntur enim & flores, tincturae, calces magistrales, &c. solubiles. Eodem modo & sal magistralis, qui est vnum ex principijs, differt ab alkali, quod hoc sit extractum; ille verò tantum separitum magisterium, quod non habet vim totius essentiae, sed est eius pars tertia. Alkali autem rerum ex tota fit essentia, ita vt interiores vires secum vehat, corpore separato duntaxat. Extrahitur ex vegetalibus, animalibus & mineralibus, quae in cineres vel calces tota reuerberantur, optimè clauso vase & stipitis commissuris, vt ne tantillum quidem essentiae possit auffugere, maneanique volatilia cum fixis. Calcinata si opus est teruntur, & proprio humore, vel analogo perfusa extrahuntur in lixiuium essentiale, quod per calorem siccum coagulatur secundum artem. Potissimum cineres rerum perfunduntur aqua propria vel fontana, cum aqua digeruntur triduo post fornacem calentem.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 369","label":"AQVA THERIACALIS PONTANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/369"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 371","label":"TRACT. II. CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/371"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}