{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alchemia Libavii 371","citation":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii 371","ref":"371","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/371","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/371.md","author":{"name":"Andreas Libavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius"},"work":{"title":"Alchemia Libavii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Effunditur liquor, & colatur aliquoties per chartam in linteo positam super vase. Coagulatio fit in vitro. Duplex enim lixiuium est, elementale, vt quod sit ex vulgari cinere, in quo sal potius est elementalis quam essentialis, licet nontotam perdat rei naturam, & essentiale, de quo hic. In quibus plus est fixae substantię quàm volatilis, vt essentia, vel nullam vel non admodum notabilem faciat iacturam, ea etiam apertè possunt in calcem vri. Et tunc etiam aqua feruens affunditur, instituiturque maceratio diuturnior crebro mutato menstruo. Omninò studendum est, ne proprius & radicalis humor comburatur, maneatque tantum vel arena, vel sal elementalis, qui nihil vel parum habet de essentia. Alkali potissimum sit ex vegetalibus & animalium partibus: ex mineralibus autem non multis. Nam plaerumque loco alkali conficitur magisterium calcis, vel stores essentiae quintae aut tincturae, &c. vt in metallis & gemmis. Alkali tamen plumbi, quod & dulcedo vocatur, ad tincturarum modum sit per acetum destillatum soluendo coagulandoque. Depuratur repetitis operibus, attenuaturque ita, vt etiam eliquescat. E lapidibus calcariis promtius efficitur: Aqua seu humor cum quo extrabitur, debet esse aqua pluuia, vel stillatitia, ne fontanarum gypsum, tophus aut aliae peregrinitates admisceantur. In vegetalibus accipimus eiusdem speciei aquam, quae prius ex illis modico balneo sit destillata: veluti ex absynthio aqua elicitur citra combustionem fecum. Hae postea clauso vase calcinantur in cineres, quibus affunditur aqua prior modicè calefacta. Tamdiu autem affundi debet, donec in cineribus nulla sentiatur acredo. Deinde eandem aquam nouis affundimus cineribus, quousque euadat acerrima: Vltimò affunditur aqua feruens. In colatorij fundo, eiusdem herbae ramenta loco straminis ponuntur: atque ita virtus augetur. Interdum coquuntur cineres in aqua crebrò mutata, donec salsugo sit elicita, scilicet tunc cùm sunt firmiter compactae, quomodo solet fieri etiam in alumine & sale nitro extrahendo. Si opus est, cinis extractus iterum calcinatur, & porrò perfunditur aqua. Sed tunc potius sal fiet elementalis. Lixiuia coagulantur diuaporando super igni prunarum lento. Prius tamen colanda sunt diligenter per crassum pannum: Vitandus ignis vehemens est, ne sal volatilis pereat. Itaque & malunt quidam vti destillatione, qua aqua abstrahatur. Nec coquitur ad siccum, sed tantum ad melleam consistentiam vt ex olla eximi possit, item ne vrinam sapiat. Reliqua humiditas sinitur modesto sole difflari. Si nimia est quantitas lixiuij, vt vas capere id nequeat, perpartes infundatur, vel diuersis ollis coaguletur. Nonnulli primùm extrahunt aquam postea oleum, tertiò calcinant: & alkali per aquam colligunt: hoc imbibunt oleo suo, siccantque & terunt.","prev":{"citation":"Alchemia Libavii 370","label":"TRACT. II. CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/370"},"next":{"citation":"Alchemia Libavii 372","label":"TRACT. II. CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/372"},"credit":{"text":"Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}